# Exoticorum libri decem xi

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, FEDERICI IAMOTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/xi

Sed meruit primo vel Anaz, arbaeus Iason
Ordine censeri, lectis celeberrimus herbis,
Plantarum fruticumque nouas qui tradidit artes.
Quem varij chartis illustrauere disertis,
Rueliusque pater, Dodonaeusque verendus
Diáque Mathioli solertia, Lobeliique.
Tu patriae sidus, Belgi tu dulcis ocelle,
Splendida non sat habes, Clusi doctißime, nosse
Pedanij monimenta senis, nec Gracia quicquid,
Quicquid & omnigenis Latium de stirpibus vnquam
Monstrauit serie nobis atque ordine longo:
Tu quoque concipiens animo maiora capaci,
Et nemora, & colles, & pascua cuncta peragra.
Sedulus, vt discas quae sit natura creatrix
Herbarum, quae quadrifido nascuntur in orbe.
Hebraei vna voce fidem fecere priores
Dauididem Regem, quo non sapientior alter,
Perspectas habuisse omnes ex ordine plantas,
A celsi Libani cedris immanibus, vsque ad
Hyssopum vilem, veteri quae pariete surgit,
Quamque Polytrichon herbarum dixere scientes.
Tu rapido ingenij complexus acumine cunctas
Europae atque Asiae stirpes, Libyaque feracis,
Jnuia nunc penetras Indorum strenuus arua,
Auspicibus Batauis, puppi sulcantibus vndas:
Queis accepta refers fruticum miracula, quae nec
Nota prius nostris, Externáque nomine dicta,
E gregio vulgas in publica commoda libro,
Multimodis vatum iam decantata Camoenis.
Fortunate, tui frueris qui laude laboris,
Praeclarique refers studij decora ampla superstes.
Tu neque conspicies Lethaeo gurgite mersum
Ingenij partum, nec caeca nocte iacentem,
More senis Priami, sua qui viuusque vidénsque
Mortua composuit lugubri pignora planctu:
Nec tecum tantùm vitales hauriet auras
Ille: sed aequalis vertenti iugiter aeuo,
Differet huc illucque tuum memorabile nomen.
In Nobilißimi & C. V.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
