# Exoticorum libri decem xvi-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, RVDOLPHVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/xvi-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/xvi-3

mecum pariter impendistis, tum ob eam quae mihi cum Patre vestro & Auo fuit arcta amicitia, vobis inquam permitto, vt hanc meam Ex OTICORVM Historiam, & adiunctos huic libellos, typis vestris excudatis ac evulgetis: nec alibi alius quispiam intra viginti annos, cupio, siue iubeo, sub poenis & mulctis, quae S. Caesareae Maiestatis litteris mihi concessis continentur. CAROLVS CLVSIVS A. pFi g. 4. ROXIMIS his annis Rariorum Plantarum quàs in variis meis Peregrinationibus obseruaui Historiam publici juris feci, cujus lectionem non inutilem fuisse, sed fructum aliquem rei Herbariae studiosis attulisse, mihi persuadeo: summopere ènim curaui, ut nihil nisi quod verum & legitimum esset, in ea traderem. Nunc autem in hac prouecta, imò peracta quodammodo aetate, ad Exoticarum rerum disquisitionem animum applicare coepi, ut illarum etiam Historiam describere queam.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
