Latin
RVDOLPHVS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem xviii
Unproofread scanNot analysed yet
CETERVM Petri Bellonii tres Libros, quos de rebus in sua peregrinatione obseruatis composuit, quosque ante aliquot annos è Gallico sermone, quoscripti erant, Latinè loquentes faciebam, cum ulio ejusdem Auctoris libello, de Neglecta Stirpium cultura agente, quùm nulla amplius primae editionis exempla extarent, ad limam reuocaui &politiores cultioresque reddidi, &auctioribus scholiis illustratos in tuum usum denuo publici juris facio, gratum aliquibus me facturum existimans. HABES igitur, Candide Lector, meae peractae aetatis extremum laborem, quem si perinde grato animo exceperis, ac alias meas lucubrationes soles, luculentum meorum laborum praemium me consequutum arbitrabor. SI verò Deus Opt. Max. vitam mihi produxerit, ut Societatis mercatorum beneficio alia quadam Exotica adipiscar, quorum Historiam describi sit operaepretium: illam etiam me in lucem producturum polliceor, si mediocri utar valetudine. Vale, &his interea fruere. Sex priores EXOTICORVM Libros variam materiam continentes, CAROLVS CLVSIVS nunc primùm in lucem profert. Quatuor autem reliquos ejusdem paenè argumenti, videlicet. GARCIAE AB ORTA Libros II. CHRISTOPHORI A COSTA Lib. I. NICOLAI MONARDI Lib. I. idem CLVSIVS Latinos olim faciebat &aliquoties evulgabat: at nunc quintum recensitos, &locupletioribus Scholiis illustratos publici juris denuò facit. lis adjunctae Clarissimi cujusdam Viri utilissimae in GARCIAM Notae. Acceßêre NICOLAI MONARDI Libri III. à CAROLO CLVSIO jam recens Latini facti, De LAPIDE BEZAAR, &HERBA SCORZONERA. DE FERRO, &ejus facultatibus. De NIVE, &ejus commodis. Praeterea, PETRI BELLONII OBSERVATIONVM Libri III. De NEGLECTA STIRPIVM CVLTVRA Lib. I. è Gallico sermone olim in Latinum conversi à CAROLO CLVSIO: jam verò ab eodem diligentiore curâ recogniti &Scholiis illustrati. Additae etiam Clariss. cujusdam Viri in Observationes Notae. CAROtiz