# Observationes philologicae de nive 5

Christian Ludwig Schlichter, Observationes philologicae de nive, SIC MIHI COLLATUM VILESCIT QUODLIBET ALBUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-ludwig-schlichter/observationes-philologicae-de-nive/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-ludwig-schlichter/observationes-philologicae-de-nive/5

PAULLINO, Episcopo Trevirensi, recens baptizati nivei venuste appellantur. Fortunatus VENANTIUS de resurrect. Domini gregem niveum dixit; sed loca ejusmodi ubivis obvia coacervare non lubet. Breviter, sed nervose CHRYSOSTOMUS ad Pf. CXVIII. tolem accepistis vestem in haptismo, qualem habuerunt Angeli, qui servabant Dominum in sepulchro: sicut nix, ita vestis eorum. Coeterum quo sensu ANAXAGORAS Philosophus nivem dixerit nigram, teste Cicerone quaest. acad. cap. XXIII. & XXXI. nos non moramur, praecipue, cum Jac. THOMASIUS eum hac ab imputatione liberare conatus sit; licet non plane de nihilo, quod de isto Anaxagorae commento veteres perhibuerunt, esse censeamus cum Jo. Chr. KOECHERO ad Grotium de veritate relig. Christ. lib. I. §. II. p. m. 35. vid. quoque Thom. BARTHOLINUSC. IV. & Georg. Cosp. KIRCH. MAIERUS diss. de nive Sect. III. dub. I. Witteb. 1659. Similiter Pedo Albinovanus nivem dixit purpuream, uti ex VOSSIO refert PAULLINUS Sect. I. cap. II. §. ultimo. §. IV. Usus nivis apud veteres non unus erat. Quidam cibi loco eam comedebant, alii vel solam, vel vino mixtam bibebant, alii lotionibus corporis ac vestium dicabant, alii denique morbos ea mediante pellere studebant. Nos de singulis pauca ex monumentis veterum delibabimus. Comestionem quod attinet, non huc trahimus exempla eorum, qui, urgente necessitate, cibo potuque carentes, sola nive per octiduum contenti fuere, apud BARTHOLINUM in additamentis ad medicinam Danorum. p. 523. sed qua ratione nix inter delicias veterum singularem habuerit locum, tantum docebimus. In genere illud testatur SENECA de mulieribus ep. 95. nivem rodunt, solatium stomachi aestuantis. Et quaest. natur. lib. IV. cap. 13. videbis quosdam.

---

Christian Ludwig Schlichter (with Johann Philipp Friedrich Spangenberg), Observationes philologicae de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_philologicae_de_nive.
