# Epistolae Selectiores 1.3

Christian Weise, Epistolae Selectiores, III. DNO SCHUTZIO, CONSILIARIO AULICO.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.3

Judicium de D. Andreae libello Theologico. De methodo, qua juventus in doctrina de religione institui debeat. De lectione Autorum Ethnicorum in scholis. PErlegi aureum D. Andreae libellum, nec aliquas impendisse horas poenitet. Accurate enim omnia, nervose et quod maximum est, vere ac christiane. Pulchri etiam paronomasiarum lusus verborumque concinna hinc inde repercussio. Utinam in quibusdam non fuisset nimium luxuriosus: Sed quis naevos tam exiles in concinno alias vel notet vel improbet corpusculo? Ceterum quod ipsam attinet rem, in primo dialogo quam jucundam immiscet Satyram confusi auditoris, qui simul in fide omnia sciat et nihil. Et o quam solidam deinde brevibus pagellis absolvit Theologiam! Sane quid mireris potius non constat; utrum felicem istam brevitatem, an accommodatam captui puerorum facilitatem? vegeto tamen opus fuerit ingenio, nec credo, omnes e puerorum grege adeo forent tractabiles, ut cum doctrina haereticorum quoque instillari posset notitia. Neque vero id opus esse videtur in nostris ecclesiis, ubi non tam laboratur malis dogmatibus, quam malis moribus. Quare etiam mirifice sunt bona, quae dialogo secundo persequitur de disciplina christiana: Utinam ab eo tempore se gessissent modestius, quorum oculis expositus fuit liber! Interim magnum est solatium viventibus sancte et ad Christi regulam, si habeantur pro Enthusiastis, seu, ut hodierno exprimam vocabulo, Quackeris: vident enim, idolim quoque sanctioribus incubuisse fatum. Sane sub hypocriseos larva saepe latet Satanas, nec adeo mihi perspectum, quid post suam foveat sanctitatem notus ob Chiliasmum Amersbachius, Pastor Halberstadiensium. At vero, si toleranda sit inter Christianos militia, quis nolit tectam nulloque cum scandalo conjunctam prae effusa illa et effreni, quae hodie viget? Ac proinde satius foret inclinare potius ad Quackeros, quam ad Epicurum. Sed hic ostenditur medium effugiendi utrosque; ostenditur certe, utinam sequeremur! Sic Turcae damnataeque prae nobis gentes, virtutis ac continentiae gloriam praeripiunt. Tandem de literatura christiana quam multa sentit mecum. Nam si vel maxime autores ethnicos ob alte positas radices vix liceat extirpare, quis nolit a pietate facere initium? quis etiam non probet de formanda juventute admonitiones? docendam esse, non distinguendam, non incurvandam; doctrinam instillandam, non infarciendam. Id si observarent aut observare didicissent scholarum plerarumque agasones, doctius forte et politius se ostenderet seculum. Cur autem vino vendibili suspendo hederam? praesertim apud Te, Vir Magnifice, cujus Commendatio meam initio provocavit lectionem. Indulgeas tamen istam mihi licentiam, et nunc benigna manu autorem praestantissimum recipias in Bibliothecam, cujus minuta quidem, sed pretiosa portio libellus est iste. Quid autem sperare queam amplius? si imposterum quoque non levioribus me comitibus a Tuo dimittas conspectu. Facies certe rem Tua humanitate dignam, studiis meis proficuam, o si gratitudini meae obnoxiam! Interim DEUS Te servet PRINCIPI, Reip. Tuis et Tibi, Vale. Dab, e Museo d. 16. Aug. 1670.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
