Latin
IV. DN. JACOBO THOMASIO.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
De dignitatibus Academicis. De dissertatione, quam susceperat de Principibus Germaniae elaborandam. INgratus forem, nisi gratissimae mihi literae fuissent Tuae. Nam, ut nihil dicam de insigni erga me benevolentia, cujus clarissimum dederas documentum, mirifice placebat Tua de praerogativis honorum Academicorum intimatio, in cujus lectione si meminisse debeo, a festinante scriptam esse, eadem ego meminerim opera, nihil excidere Tibi posse unquam, quod tersum non sit atque limatissimum. Sane res ita se habet, ut disseris, meliusque ex fortuna quam dignitate ordinantur literarum praemia. Accedit enim hoc etiam, diversa esse studiorum stadia, in quibus aequali saepe gloria decurrant ingenia: Hunc operam dare scientiis speculativis; alium inhaerere practicis; alium immersum esse philologiae, ut adeo …metiri ex dignitate non difficile, sed interdum videatur impossibile. Hetzerum Tuum valde amo de Erotematibus Metaphysicis, Logicis et Rhetoricis, quorum mihi in tempore fecit copiam. Non enim ea perlustro, quin in aliquibus tuarum lectionum, quarum ego privatus fui auditor, recurrat memoria; in omnibus eluceat dicendi suavitas, docendi dexteritas. Sed ne ista quoque ad Te vacua rediret epistola, hanc, quam vides, addidi praescriptionem, quam libenter dicere velim festinatam, si, quod cum paucis Tibi est commune, aeque essem felix in festinando: Interim pietatem non respues meam, si offero, non quantum debeo, sed quantum possum: Injuncta mihi est, primi speciminis loco, disputatio de Principibus Germaniae eorumque juribus, sed ingrata mihi, fateor, ejus est elaboratio. Si enim me non moveat Politicorum aliter atque aliter sentientium varietas, de jure eorum profecto difficile est disputare, qui omnia sibi esse putant licita, et nunc imperant ferocius, ut Regem Galliae aliquando (absit ominis eventus) respicere queant subjectius. Gratum esset Tuum hic colligere suffragium. Sed satis est, si legendi habeas molestiam, rescribendi operam cur velim urgere? Vale mi Praeceptor, et quod hactenus facis, fave. Leucop. d. 9. Sept. 1670.