Latin
LXIII. DN BARONI BLUMIO, Pragam.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 1.63
Unproofread scanNot analysed yet
De Opusculo Chronologico. De Tschirnhausio. Excellentissime Domine. TArdius accedunt Menses Lipsienses, ipsa quidem culpa Lipsiensium: nullo tamen damno, quod per absentiam Perillustris Excellentiae Tuae parum interfuisset, quam cito mitterentur. Non displicuisse Chronologiam meam, ita gratulor, ut augurer tamen, quod Balbini mei proverbium erat, lecta nonnulla fuisse cum amoris praejudicio. Curiosas meditationes de carminibus Germanicis nunc absolvi quidem, ut vendi Lipsiae possint: sed quia Titulus nondum est in mea potestate, Patronis et Amicis librum adhuc debeo. Dedicatio spectat Illustrem Tschirnhausium, quem in Aula Viennensi nuper audio magnos meruisse honores, quod curiosa sua inventa non commendari saltem et probari, sed splendidis quoque muneribus honorari videret ab Augustissimo Imperatore. Caeterum ut floreas ex merito et ex Augusti voto, precor Excellentiae Tuae subjectissimus. Zittaviae e Gymnasio d. 17. Octobr. 1691.