Latin
LXV. DN. FRID. BEN. CARPZOVIO.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 1.65
Unproofread scanNot analysed yet
De Censore quodam inepto Scripti Weisiani. Vir Nobilissime, Fautor honoratssime. ADeo securus sum benignisimi Tui favoris, ut, nisi necessitas id flagitet, crebro et inutili epistolarum commercio vix admonendus videaris. Dum igitur nunc Tuis obstrepo negotiis, facile conjicies, accidisse nonnihil, in quo dependere cupiam a Tuo consilio. Prodiit enim nuper morio quidam, (quippe Bacchanaliorum tempore mihi exhibitus) qui facetos in eruditum meum Oratorem jocos spargere non dubitavit. Eum vero contemnere tanto gravius possim, quo justiorem meam causam is proprio …sui nominis ludibrio perstringere sustinuit. Interim, si quocunque modo scurra produci queat in lucem, ne impune videatur injurias evomuisse, multi forsitan, vel mei vel rei literariae causa, suam mihi gratiam non essent denegaturi. Quae autem mihi sit injecta suspicio, vel, ut rectius loquar, suspicandi causa, videre poteris ex epistola, quam Tibi amico amicus communico. Scribit enim homo ignotus, et, si titulum spectes, haud omnino contemnendus, si blanditias intueris, vel amici nomine dignus significat autem, schedam hanc infestam seu potius ludicram prodiisse Professore, si non approbante, consentiente tamen. Equidem nulla mihi cum Viro nobilissimo intercedit notitia, nisi quod Tibi, Domine amantissime, scio conjunctissimum, h. e. aliquo secundae vel tertiae affinitatis jure propinquum. Interim persuaderi vix possum, Professorem non humaniorum modo disciplinarum, sed juris etiam, cujus supremum honorem assecutus est, hanc Academiae suae labem esse probaturum, ut ex ejusdem typographia provolare possent nugae viris honestis et innocentibus molestae. Quin potius credo, nonnullos fuisse, qui sub amicorum larva me vellent ad reciprocandas ineptias, h. e. ad styli veteris Bacchanalia molliter invitare. Ne tamen prorsus contem psisse videar indicia satis aperta: praesertim quae locum et typographum mihi demonstrant; Te consulendum duxi, qui Nobiliss Dn. Professori notissimus es: non, ut aperta totius negotii communicatione ipsum ossendas, quem mihi cupiam esse notiorem; sed, ut occasione, quam habiturus es, favente, ne quid dissimulet, vel ipse quicquam consulat, efficias. Vides, quo temeritatis interdum prolabantur amici, quos tot specimina reddiderunt securos. Scies tamen, quicquid mihi tribuitur, in hominem conferri, sin minus referendis officiis validum, memorem tamen et depraedicandis beneficiis paratissimum. Vale. Zittaviae e Gymnasio d. 14. Febr. 1693.