# Epistolae Selectiores 1.71

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LXXI. DN. ARNOLDO WESENFELD, Prof. Francof.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.71

De nimia reverentia erga Antiquos Philosophos. Vir Nobilissime, Fautor et Amice honoratissime. QUam mihi destinare dignatus esde Philosophia Sectaria et Electiva Dissertationem, hac ipsa hora, qua rescribendi datur occasio, accepi: miratuis, pene dixerim indignatus, literas jam 13. April. scriptas ad oculos meos tarde nimis pervenisse. Tempus igitur vix concessum est ad perlustranda singulorum capitum contenta. Quae tamen, nisi me fallunt, et officium historici et politici mihi probant. Quantum enim in umbratilibus etiam Philologorum et Phiolosophorum studiis valeant arcana et monita politica, variis ego documentis cognovi: clarumque dedi specimen in Dissertatione Politica de Latina Lingua, sex quidem abhinc annis habita: cujus tamen exemplar Te fortasis nullum vidit, ut nunc, quia melioribus destituor, velut parallelon industriae Tuae, literis adjicere non dubitem. Nam Nucleus Ethicae nuperis nundinis Lipsiae vulgatus, cui subjectum fuit peculiare caput de compescendis Affectibus, nondum ad me perlatus est. Habebis tamen memorem debitorem, si quis perferendi monstraverit occasionem. De studiis Phliosophicis, si breviter exponi debet, quid sentiam plurimum nocuit ignava et superstitiosa antiquitatis veneratio, quae servilem prorsus me ditandi et disputandi rationem introduxit, ut tantum non agnoscatur pro hoste, qui liberius ad veritatem eniti conetur. Interim si quid a me tentatum est, quod quidem quam exiguum sit, facile cognosco, non defuit artificium, quod a nimiis superstitiosorum odiis tutum et securum me reddidit, ut in tot libellis ne unicum quidem extet contentiosae mordacitatis aut concertationis vestigium. Nam quod plerique Philosophiam Electivam professi neglexerunt, insigniter caveo, ne veritatis studium profitear cum alterius praejudicio h. e. neminem contemno, et, quantum fieri potest, excusandis vel interpretandis aliis methodum servo, quam voco Irenicam. Utinam Ramus in contemnendis Aristotelicis fuisset parcior. Certe paratissimis manibus accepta fuisset ejus Logica, si jactitasset in Titulo Commentarium in Topica Aristotelis. Nec inficias eo, nonnullam mihi securitatem attulisse modum scribendi exotericum, ut non ipsas disciplinas reformare, novisque principiis incumbere, sed extraneis et forte non eruditis aliqua subsidia polliceri viderer. Scriberem plura: sed qui Francofurtum tendunt morae impatientes, vel festinantem tarditatis accusant. Ut igitur levi et exiguo amoris pignore contentus plura et pro viribus meis prolixiora expectes, rogo. Vale et bono publigo prodesse perge. Zittaviae d. II. Junii, 1694.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
