Latin
VIII. D. L. ALBERTI.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
Controversiae cum Concionatore supremo in aula Cizensi, ortae ob Programma. JAm ad Te scripturus eram, ubi per Seligmannum meum nupera Tua adversus Kelbnizium dissertatio exhibetur. Sed utinam quae a me ita otio hoc paschali scribuntur aeque otiosum Te ad legenda ista inveniant. Non enim nescis ante hos 10. annos …aliquod sub Praesidio Excell. Dn Rappolti propositum adeo displicuisse hodierno Concionatori Supremo in aula Cizensi, ut solas ac inanes suspiciones satis esse putaverit ad me traducendum publicoque programmate divexandum. Sed ignotum quoque non fuerit, Inclytam Vestram Facultatem mei defensionem tunc suscepisse, eoque rem in Consistorio Gerano redegisse, ut mihi ulterior vindicta inhiberetur, ea tamen lege, ut ipse quoque turbarum autor nullis imposterum me scriptis provocaret. Et vere hactenus non dubitavi, quin Vir ad majores occupationes destinatus minoris conditionis hominem penitus ex animo omiserit, praesetim cumTheologi sit, placabilitatem etiam hostibus concedere, nedum inani suspicione laborantibus. Imo talia adhuc fore firmiter spero. Interim his diebus in manus meas incidit Catalogus quidam libellorum a supradicto Concionatore Aulico editorum et edendorum, ubi varia lego. Unde mihi oritur suspicio, Programma non in mei modo sed in celebratissimae Facultatis contemptum spectans rursus spectare ad lucem, ut enim reliquas rationes praeteream, in usu ipse habet, ut secundum literas Alphabeticas sua signet Programmata. Inde cum in isto ipso programmate initialis litera fuerit F. credibile non est, eum aut Alphabeti mutilationem aut ejusdem abrogationem suscepturum. Jam etsi mea mihi satis cognita est tenuitas, illius vero magnitudo non mihi solum oculos perstringere, sed vobis etiam venerationem incutere debet: At tamen, cum res pessimi exempli sit, si Tbeologus Lutheranus odii jam compositi materiam renovet, nec etiam ea ipsius in Gymnasio sit autoritas, ut temere insultus quosvis perferamus, ad Te accedo, Vir Spectabiliss. ut pro eo non solum favore, quem mihi saepius exhibuisti, sed etiam pro conservando Facultatis Vestrae honore id agere velis, ut in herba supprimatur, quod postmodum a me nec sine contemptu tolerari posset, nec sine offensione vindicari. Sane tanti non est programma subito fervore effusum, ut abolitionem ejus Autor aegre ferre possit. Non dixeram, Calepinum multos Cippos, multa epitaphia etc. producere. Ille autem mihi impingit, quasi dixerim, eum non nisi Cippos et epitaphia producere. Plura proferre vellem, nisi Tuae consulendum esset patientiae.