Latin
LXXXV. DN. Lic. ADAMO RECHENBERGIO.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 1.85
Unproofread scanNot analysed yet
Commendat filium suum in Academiam Lipsiensem mittendum. NOn est, cur his literis gratias agam pro transmissis historiae ecclesiasticae foliis, aut quam serio caetera desiderentur, exponam: id enim negotium datum est filio meo, quem in Misnia natum, suae patrae nunc restituo. Placuit ipsi vel mihi potius Lipsia tot amicis et Fautoribus commendata, quorum benignitatem multis abhinc annis probatam, si fuerit expertus, non est cur de studiorum successu desperem. Ut igitur pro singulari Tua benevolentia spem et expectationem meam sublevare digneris, etiam atque etiam rogo. Caeterum commendationis formula sufficiat, qua suos nepotes Augustus Senatui sistebat: SI MEREBITUR. Sed meriti vicem id habebit, si quos parens agnoscit sui faventissimos, studiis, obsequiis et servitiis ipse prosequatur. Neque paternam is gratiam expreiatur diuturnam aut perpetuam, nisi tot velut sponsorum intercedant suffragia. Certe quicquid vel docendo, vel monendo, vel consulendo praestitum fuerit, nec immemori parenti, nec ingrato filio concessum iri credes. Adjicio brevem gratulationem, qua dum Primarii nostri virtutes delineo, parum abest, quin expressisse videar boni concionatoris ideam. Quod reliquum est, ut divinis auspiciis porro succedant celeberrimi Tui labores, Tuisque meritis respondeat felicitas, ex animo precor. Vale. Zitt. e Gymnasio d. 27. Mart. 1697.