Latin
XCVIII. N. N.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 1.97
Unproofread scanNot analysed yet
De Miseria Docentium. Amicissime. VEra fuerunt Amicorum auguria, quae verni temporis aliquem mihi favorem praesagiebant. Nunc enim ne quidem me decubuisse sentio: quin et labores repeto sin minus heroicos, quales tentare soleimus Juvenes, humanos tamen, qui satisfaciant aequis negotiorum censoribus. Unum est, in quo, senectutis nuncios januam meam pulsare, cognosco: nam sunt horae jam matutinae, jam pomeridianae, quibus invincibili velut somno solicitor, nisi peripatetico remedio veternus excutiacur. Sane vix semel per septimanam ea necessitas me turbat: sic tamen eripit sedendi quiescendique solatium, nisi velim balbutire somnia: imo sic eripitur animi praesentia, quam in extemporali meo docendi modo, velut unicum laboris subsidium, expectare soleo. Caeterum Te manuum ac pedum aliquibus officiis destitui, tanto miror minus, qui per hos annos indignandi, irascendi, vituperandi, h. e. ut uno vocabulo nostram miseriam legas, honeste excandescendi occasionem, Tuo certe malo, saepe reperiisti. Nondum tamen eo me perduci patior, ut scholasticos aliis credam miseriotes: quod multi crepant, qui de miferia docentium intergras conceperunt orationes: cujus generis erat concio funebris B. Funccio Gorlicensi habita: nam universa vita miseriis est obnoxia: nec miser quisquam est, nisi quem molestiarum destituant solatia. Quibus, tamen quomodo nos carere possimus, non intelligo. Statum publicum ut DEUS vobis tolerabilem reddat, ac ordinatam conscientiae vestrae remp. tueatur, vehementer etiam atque etiam precor. Vale. Zitt. d, 7. Jun. 1700.