# Epistolae Selectiores 1

Christian Weise, Epistolae Selectiores, VIRO MAGNIFICO, EXCELLENTISSIMO, CONSULTISSIMO ATQUE AMPLISSIMO DOMINO JO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1

VIR MAGNIFICE atque EXCELLENTISSIME, Patrone omni venerationis cultu prosequende. DUm praesentem literarum qualemcunque collectionem celeberrimo Tuo nomini inscribo, prolixiore excusatione non opus habere mihi videor, cum id faciam, quod debui, et ad quod multis nominibus obligatum me esse credidi. Non referam, Vir Magnifice, singularem Tuam humanitatem, qua omnium, qui unquam Te noverunt, animos Tibi obstrinxisti: neque hic repetam immerita illa Tui in me indignum affectus testimonia, quae grato semper vener abor animo: neque scribam, me nescivisse, cui praesentes Virorum Doctissimorum epistolas majore fiducia offerre possem, quam Tibi tanquam Viro de omni re literaria immortaliter merito, et scriptorum hujus generis aequissimo judici: quae omnia ita quidem comparata sunt, ut ad illa impraesentiarum provocare possem. Sed una restat audaciae meae excusatio, quaeme forte ab omni culpa absolvere poterit. Sunt literae, quas offero, a WEISIO profectae, Viro, qui MENCKENIANUM NOMEN magni semper fecit, et inprimis de B. Tui Parentis, Celeberrimi OTTONIS MENCKENII, arctissima amicitia gratulatus sibi est. Testatur id literatissimum commercium, quod inter hos Duum Viros floruit. Non videbam igitur, cujus nomini potius praesentem literarum editionem consecrarem, et simul devoti animi signum ederem. Et hoc spem meam fovet, fore, ut benevole id, quodame praestitum fuit, excipias. Caeterum gratulor mihi, publice testandi meamerga Te pietatem me nactum fuisse occasionem, nunquam enim de sinam et Tibi et splendissimae Tuae familiae faustissima apprecari, utque divina providentia illustris MENCKENIANI Nominis gloriam in TE TUISQUE diu superstitem servare velit. Et itame Tuo favori et patrocinio commendatum esse cupio, qui permaneo MAGNIFICENTIAE TUAE Lipsiae d, i. Octobr. 1715 Observantissimus Cultor. Christ. Godofr. Hoffmannus.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
