# Epistolae Selectiores 2.1-2

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LITERAE D. VALENTINI ALBERTI. I.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.1-2

Gratias agit pro informatione filiorum suorum: rogat, ut epigrammate effigiem aeri incidendam ornet. JESUM! SCribo jam ad Te, Nobiliss Amplissimeque Vir, Amice honoratiss. gratias acturus pro omnibus illis beneficiis, quae per integrum triennium in Filios me os et fidelissima informatione et vigilantissima inspectione largissime contulisti. Illa vero cum tanta sint, ut nullis verbis exprimi, nedum aequari possint; parcissimus horum, affectum animumque totum uno impetu effundo, meque ipsum redhostimenti locoTibi trado, Scio, qua fide ac dexteritate usus fueris; novi quoque, quid quantumque, Deo benedicente, perfeceris; eoque prorsus contentus, pro modulo ingenii, quem uter que a DEO accepit, quique me non latet, DEUM Remuneratorem Tibi sisto, qui retribuat omnia, quae agnoscere ego ac depraedicare possum, ille. retaliare ac compensare valet, Rogoquoque, ut, quae Filli offerent, munuscula aequi bonique consulas, eosque pio voto et affectu, quo soles, paterno dimittas. DEUS enim talibus Praeceptorum suspiriis ipse adjicit pondus. Unum autem adhuc precor. Est, qui faciem meam in aere jubet exprimi; relicto inferius spatio, quod quatuor versibus et Autoris nomine suppleri possit. Si itaque Tu, Epigrammatum ingeniosissime artifex, duo circiter disticha hunc in finem mihi transmitteres, id mihi gratissimnna, onusque, si qua polleo, inserviendi promptitudine compensandum esset. B. V. Amice Colendissime, cumque Dominis Collegis Tuis, Tuaque inprimis familia dulcissima quamplurimum salve. Lips. 3. Apr. A. 1692. T. T. D. V. Alberti.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
