# Epistolae Selectiores 2.12

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, EJUSDEM. XIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.12

De Controversia Weisii cum Morhofio: De Constructione Germanica in Carminibus. Clarissime Domine, Amice integerrime. TOt hac hieme in me irruunt occupationes, curae, labores, ut an humeri ferre valeant omnia, subdubitem aliquando; feram, quoad potero, ut in vere, dante DEO, liberius respirem, et in Tuo sinu acquiescam; quod Te jam promisisse, mirifice laetor. Quid autem? negas Tu esse Poetam Te? atqui si taceas, libri clamant. Morhofium, qui an ater an albus sit nescio (Virum doctum esse intelligo, quem Tu laudas) miror non animadvertere: quidquid est violentum, et affectatum, idem odiosum esse. Quid autem violentius, quam ordinis perturbatio in vocibus, in loquendi modo etc. quam saepe (etsi in Germanica hospes sim) risi illa: Bruder mein etc. hujusmodi, quae nunquam in communi sermone audimus! quo, ut sic dicam, naturalius carmen est, eo venustius. Itaque juxta Tecum sentio. Facilitas illa, et lactea quaedam profusio rhytmorum (si quid ego intelligo) nativitatem, volo dicere, natum et a natura factum Poetam demonstrat. Perge modo Weisi, cum optimis certas, me judice. Tu Weisi eruditissime Vale, et valebis Ita voveo! Tuus Bohuslaus.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
