# Epistolae Selectiores 2.16-18

Christian Weise, Epistolae Selectiores, 2.16 to 2.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.16

Res est, quae homines otio abundantes requirit, quos forte non in ea statione invenies, in qua divina providentia Weisium constitutum esse voluit. Saepius miror, Virum tantis laboribus suffecisse, si perpendo, quanto juvenum Studiosorum numero omni tempore circumdatus fuerit, quot eruditis atque utilibus scriptis publicam discentium utilitatem promoverit, et quae alia ipsi incubuerint negotia, quae omnia mira facilitate et promptitudine pertuxit ad finem quorum unico alius per majus temporis spatium insudaverit. Refero huc non inelegantes literas, quas ad Viros in re literaria suo tempore omnium Consensu Principes dedit, et ad quas scribendas saepius eorum humanissimis precibus invitatus est. Harum praecipuas olim in privato literarum silentio scriptas et forte nunquam publicae luci destinatas jam produco, eo animo, ut, si literae plurimum animi scribentis typum exhibeant, hae quoque incomparabilis WEISII ingenium Tibi sistant. Videbis in his Virum, quod isto seculo mireris, praejudiciis vacuum, et ultra aevi istius doctrinas assurgentem. Non in laudes ejus excurram, qui neque laudi ejus aliquid a me addi posse credo. Sed si verum dicere licet, citra affectationem encomii scribo: WEISIUS inter primos est, qui superiori seculo conterraneos nostros docuerunt, non omnem sapientiam apud Veteres reconditam esse, sed etiam inter hodiernos inveniri, qui sensibus et ratione polleant: Haecque doctrina maximam utilitatem promittebat, cum primus pene esset, qui eam in Germaniae Scholas introduceret, in quibus hactenus bonarum artium Studiosi raro ulterius progrediebantur, quam quod unam modo mentis humanae partem sentirent, id est, se homines esse memoria praeditos et ad ediscendum integros Veterum libros admodum idoneos. Debemus id laudum Viro Beato, quod ingeniorum culturam a meditatione propria etiam respectu tenerioris aetatis inchoari posse demonstraverit. Sunt scholae in plurimorum oculis loca obscura, sed ex falsissima persuasione, cum ex iis prodeant in omnes Reipublicae partes Viri, qui praejudicia, quibus in scholis innutriti sunt plurimum, ad summa negotia afferunt. Multum futura aetas a scholis expectat. Videmus exinde, quam arduum Rectoris scholastici munus sit, et quantis meritis Rempublicam sibi devincire queat. Utinam autem Germania nostra multos WEISIOS haberet, qui non tam Scholae quam potius vitae juvenes educarent.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
