Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XIX.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.18
Unproofread scanNot analysed yet
De Usu et Abusu dictorum Sacrae Scripturae De optimo scribendi genere. Clarissime et Ornatissime Domine Amice probatissime. ITane vero nigra odisti mi Weisi! ut etiam nigra involucra irrideas? valebit in te illud Senecae, quod de factionibus aurigarum in Circensibus scripsit: pannum oderunt pannum amant. Ego aptissime Academica munera putavi involvi posse in nigris, cum legamus Philosophos, et Theologos hunc colorem amare, et ferre, ut Synesius in Epistolis testatur, et probat; haec in excusationem charissimi mei Magistri Gebhardi, qui adversus injurias coeli, pluviarum, et luti chartas muniri fecit, quae multis obnoxiae sunt. De abusu sacrarum literarum tecum sentio, religiosas manus multoque magis mentem eos habere oportet, qui tractare sacra volunt; sed mi Weisi, alia sunt Studia Theologorum, alia vulgi, (est enim etiam vulgus Eruditorum) cum probandum est aliquid ex sacris literis, profanum est, sensus divinos alio detorquere, quam quo nos ipsae ducunt, imo scelus existimo Verbo DEI abuti; in rebus Scholasticis, quae nihil probant, sed delestare volunt, si parce, et religiose, et cum reverentia ingeniosum aliquid e sacris literis adferatur, non reprehendo; perinde ut ex dictis Sapientum, et Historiis nostra confirmamus, et ad eorum dicta vel facta alludimus, ut quidam de aulicis dixit, quod psalmum canant: Placebo Domino etc. et quae refert Guazzus in libris de Civili et jucunda conversatione. Gaudeo partum illum tuum Oratorium jam ad umbilicum properare. Ignotus ambiguo dicto, volo dicere, absolvi, et proximum esse nativitati; quocstnque velis sensu, accipias. Libri tui te facient immortalem mi Weisi, et quia, ut tu quoque nuper innuebas, aetas nostra fastidit praesentia, et domestica illi sordent, certum habe, aetate sequentes de te, imo etiam de me (parce, si forte arrogantius de me scribo) rectius judicaturos: nec enim posteri invidia aut alio affectu, qui judicium pervertat, laborabunt, aut in transversum agentur. Tu optime Weisi, rebus tuis consulis, et consuluisti, quod illa, quae multis vestrum propria esse videtur, horriditate, et inaequalitate styli, quae affectationem odiosam indicat, omissa, sectatus es candorem, et cultum verborum et sententiarum illimem et candidum, Tuo scilicet amabili et candido genio congruentem. Non possum pluribus explicare, quod volo, sed tu intelligis, et quod ego non folum, sed una mecum etiam Nostri tua multum probent, et mirentur, sic, ut quidam dixerint de libris Tuis: istos quidem libros conscripsit ex Nostris aliquis; ita tu discedis, et procul abes ab illo horrore, quo Vestri quidam utuntur, et tum se Eruditos existimant, cum alte et obscure, et barbare simul, et latine scribunt, et verba adhibent, quae Commentario egeant. Habes sensum meum et Amicorum de Te; jam aliud superest nihil, quam ut te rectissimis sensibus animi consalutem, et nihil nigrum, sed candida omnia, etiam ipsa somnia candida, ut Ovidius cecinit, apprecer. Vale. Pragae 22. Octobr. A. 1686. Tuur B. B. S. J.