Latin
2.19 to 2.21
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.19-21
Unproofread scanNot analysed yet
Sed uti WEISIUM ex suis literis cognosces Virum a vulgaribus erroribus recedentem, ita intimiorem quoque de illo notitiam haurire poteris et videbis, quam generoso contemtu adversarios suos, quorum non pauci fuerunt, inprimis inter eos, qui sibi multa ab ejus gloria metuerunt, homines scholastici et morosi, tam austeros mores ab affectata in corrigendis juvenum vitiis gravitate contractos, tractaverit, Verbo: sistent Tibi praesentes Weisii genuinam imaginem, ut ejus in sentiendo judicii plenam libertatem, in exprimendo proprias meditationes ingenii acumen, in vivendo infucatam et externo splendore carentem pietatem, in tolerandis dissentientibus modestiam, in negligendis cavillatoribus nunquam sibi dissimilem patientiam intueri queas. Reliqua, quae in literis tam Weisianis, quam a Doctissimis Viris ad illum datis continentur, singularia multa et non ubivis obvia complectuntur, quorum indicem huc apponere erit supervacaneum, cum in fine hujus collectionis satisfactum esse credam. Addidi enim non minorem literarum, quae ad WEISIUM scriptae fuerunt, numerum. Profectae sunt illae a Viris eruditionis fama conspicuis, quorum tamen plurimi vel Weisium moriendo antecesserunt, vel hoc tempore inter vivos esse desierunt. Caeterum non exiguus superest cumulus literarum, quae a Viris doctissimis, quorum merita indies crescere nostra aetas adhuc videt, quibusque longam atque vegetam senectutem apprecamur, ad nostrum Weisium missae fuerunt. Sed dum incertus eram, qua fronte suarum literarum publicationem excepturi fuissent, nolui existimationis meae, qui eos omnes veneror, periculum facere, et literarum arcana iis invitis publicae luciprodere. Accipe Tu modo, Lector Honoratissime, quas speciminis loco in Tuos usus destinavi: et de iis ita judica, ut homines affectuum et errorum praejudiciis exoneratos decet. Si humanum esse credis, Viros de orbe literato meritos grata post funera memoria venerari: Si Tu quoque eundem honorem a superstitibus et posteris, Tuis manibus exhiberi optas, cogita id meruisse WEISIUM, ut nominis ejus famam serae posteritati conservemus. Vale. Dabam Lipsiae.