Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXI.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.20
Unproofread scanNot analysed yet
De Regiis Judicibus Pragensibus. Clarissime et Eruditissime Domine, Amice Integerrime. NOn mirum est, meas literas vivaces non esse quia multum trahunt a mortis vicinae frigore. Quanquam, cum ad te scribo, quodammodo vivisco. De Regiis Judicibus, praeterea, quae scripsi, nihil habeo: negant Diploma Caefarium, quod nuper scripseram, exstare; sed Instructionem aliquam tantummodo, soli Caesario Judici Antiquae Urbis Pragensis datam, quam illi premunt et nemini notam esse volunt, quippe praejudiciosam Fiscali, cujus munus institutum est primum a Ferdinando Secundo. Namque, ne erres, omnes Urbium Regiarum Judices Fiscali subordinantur, et siquis Civium in Regem peccarit, Fiscalem admonent; in hanc rem juramentum praestatur a singulis. Plura de his non habeo, neque in tabulis Regni inveniuntur. Te ex oculis laborare aegre fero: oculi enim sunt primarium instrumentum ad eruditionem, quibus parcendum est maxime. Ego ad candelae lumen non facile lucubrare soleo; sed illa tantum perago, quae mente sola confici possunt, eaque meis Amanuensibus dicto. Lectio Librorum differtur in diurnam lucem Plura hoc quidem tempore scribere non possum: plerique vestrorum nuntiorum, cum mihi tuas amantissimas reddunt, e vestigio postulant responsum, quod ego aegrotus, et altera manu et pede carens, (sic hoc ad rem facit,) multisque aliis impedimentis districtus tam cito reponere non possum. Vale Amantissime et Candidissime Weisi Pragae 11. Nov. ea die, qua tuas accepi. 1687. Tuus in omnem vitam B. Balbinus.