# Epistolae Selectiores 2.21

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.21

De Senectute tranquille peragenda. Opera Genealogica Balbini. Clarissime et Doctissime Domine. REcte fecisti candidissime Weisi, quod, quantum vis splendidam conditionem, novorum tamen laborum feracem, patriae charitati postposueris; author tibi sum, ut inposterum quoque hoc propositum teneas, nisi quando candidior, ut Maro noster canit, tibi harba candet, et otium cum dignitate, quod senibus maxime necessarium est, sectari inceperis: nam te laboribus Scholasticis immori nollem, sed gloriose in patria, vel extra illam, ubi bene fuerit, consenescere, et velut acervum tritici, cum Jobo loquor, in tumulum sero, cum te vitae taedium coeperit, inserri. Tua mei laudatio in Actis Eruditorum placuit illa quidem, ut omnia nostra nobis placent, sed nimias laudes non amo. Parcius in posterum amabo te, laudare memine ris, laudibus enim vulnerari me sentio, praesertim cum non mereor; Hoc tamen efficiunt laudes tuae, ut talis esse velim, qualem me laudas, quanquam serum est, in hac mea aetate proficere, in qua plura perdo, quam acquiro. Genealogiarum plures adhuc partes evulgabo: tertia jamjam absolvetur, quam tu primus habebis, Comiti Khinsky Juniori dicata, quarta Waldsteiniis inscrbetur. Fragmenta Genealogica in hoc libro II. locum postremum sibi vendicabunt. Liber Octavus Decad. I. continens literas publicas ad Regnum spectantes (id est, Bohemiam ipsam, Moraviam, Silesiam, Lusatiam, Misniam, et Feuda omnia Regni Bohemiae etc.) duobus Voluminibus inclusi, primum Volumen jam typis expressum Patronum tantum desiderat, alterum paulo post sequetur. Dum haec meo Amanuesi dicto, nola nostra sonat, ad mensam vocor, et abrumpo, ne homini, qui has literas ad te perferet, moram injiciam. Vale candidissime Weisi! Ego quoties cogito, me inter tuos censeri, mire gaudeo; laudari enima laudato, magnum est; amari vero maximum et triumphale. Iterum vale, et communes amicos Seligmannum et Kislingium honoratissimos viros ex me saluta. Pragae 4. Febr. 1688. Tuissimus tuus B. B. S. J.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
