# Epistolae Selectiores 2.29

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXX. Professoris Coburgensis. CLAUDERI EPISTOLAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.29

Nunciat se elaborasse opus de formulis et verbis veterum solennibus. Sal. et Meipsum! Amplissime atque Excellentissime Vir, Fautor et Amice Colendissime. POstquam nonnihil siluimus hactenus, scribendi argumento defecti, jamsilentium illud placet rumpere adfatu literario, occasione sic ferente, ne vis quaedam facta videatur amicitiae, quae commercio etiam literario, quod nosti, alitur. Si res Tuae in optato et tranquillo statu fuerunt hactenus, est, quod gaudeo, Tibique gratulor. Mearum rerum facies fuit quoque sic satis tolerabilis. Meas circa initium hujus anni scriptas recte ad Te perlata credo, quibus prolixe gratias egi pro transmissis, et Tuae promtitudimis fores denuo pulsavi, vicem pro virili redditurus. Quid per hoc trimestre apud nos prodierit, heic accipe, bonique consule, et continuationem exspecta. In negotio circularium Dispp. gratia ea mihi facta est a Superioribus, ut illarum loco, quoties me ordo tangit, declamatorium exercitium instituam. Exequiis Ernestinis dies dicitur dictus 4. Junii. Tractatum Philologicum de Formulis et verbis veterum solennibus, quamprimum per Dn. Fritschium Lipsiensem licuerit, editurus sum: in quo quid post Brissonium praestiterim, lector cruditus judicabit: certe ex antiquitate Ecclesiastica non omnino nihil nos attulisse, opus ipsum testabitur. Vale feliciter, mi oculissime, et ad votum age, ex voto sincero atque serio Coburgi 13. Apr. 1675 Clauderi Tui.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
