# Epistolae Selectiores 2.30

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, EJUSDEM. XXXI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.30

Judicium de scriptis Weisianis jocosis. Vir Amplissime atque Excellentissime. REdeuntes Lipsiensium nundinae nostri commercii literarii memoriam pariter mihi refricant. Scias itaque velim, superiores Tuas, 23. Aprilis natas, 11 Maji recte fuisse perlatas. Exhilarasti sane me haud leviter oblatione scriptorum Tuorum, in quibus utile ac jucundum egregia mixtura exhibere novisti non vulgaris artifex. Adplaudo eo nomine Tibi sincere, cum voto uberrimi inde in Lectorem redundaturi fructus. Simul autem muneribus illis chartaceis me devinctum Tibi reddidisti, qui alias in Tuo adhuc aere sum. Redhostimenti exigui vicem suppleant in praesenti adjectae chartae, quae apud nos prodierunt hactenus. Pro Tua in Notitia Genealogica mihi inserviendi promtitudine peculiares ago gratias, et continuationem expeto. Nihil ne publicatum in obitum aut exsequias vestratis Ducis Augusti Junioris? diem et locum sepulturae doceri desidero. Num duci Johanni Adolfo nova nata proles? etc. Fratres Duces Saxo-Gothani, Frid. Albertus, Ern. et Joh. Ern. jam heic agunt cum Matre, Sorore, Conjuge. Christianus nuper hinc in Italiam abiit. Duorum natu minimorum Informatore Pfefferkornio utor familiariter, qui pro certo mihi nuper adfirmavit, laudatos duos Principes scriptis Tuis mirifice delectari. In quo Tibi gratulor. Bilem mihi movet cunctator iste Fritschius, qui ad literas nundinis vernalibus ad ipsum missas adhuc mihi responsum debet: aurem eidem nuper vellicavi denuo. Tantum jam est. Vale feliciter, Fautor et Amice Oculissime, et salve salvus a salvo Claudero Tuo. Scribebam currente crena Coburgi 28. Sept. 1675. Ducis Bernhardi Saxo-Inensit, si nescis, filiolus Iohannes Wilhelmus 28. Martii 1675. Ienae natus fuit.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
