# Epistolae Selectiores 2.34

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXXV. CHRISTIANI DAUMII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.34

Gratulatur sibi de notitia, quam de Weisio jam habet. Quaerit de Johanne Pollicario. De Collectoribus Orationum atque Literarum a Politicis scriptarum. M. CHRISTIANO WEISSIO, Illustris Augustei Weissenselsae Prof. Publ. S. D. P. CHRISTIANUS DAUMIUS. ACcepi, Vir Clarissime, et pridem ob doctrinam, judicium et humanitatem mihi commendatissime, literas tuas et adjunctum munus egregium, mihique perquam gratum ac charum, jucundeque ac utiliter legendum: pro quo quid reponam, praeter exiguas has chartas, quae solae nunc supersunt, si tanti, nihil certe reperio. Utinam ejusmodi pluribus Adolescentia olim mea frui potuisset! Qua in parte hodierna juventus longe nobis felicior est, si bonum suum agnoscat. Doleo autem a Te, quem tacitus hactenus colui ac veneratus sum, me praeventum officio, qui diu occasionem ad Te scribendi quaesivi, cum Leucopetrae neminem fere mihi notum habuerim hactenus, a quo explorarem, quod diu scire desidero. Occasione igitur felici hac data, rogo Te, Vir Clarissime, ut, nisi grave est, inquiras apud vestros, meque doceas, quo anno ante hoc seculum Johannes Pollicarius Cygneus variis scriptis celebris, apud vos Pastor sive Superintendens factus sit, et quo anno ob adulterium per ebrietatem commissum ab officio remotus, et in Carcerem (nescio ubi) conjectus; item quando ex eo liberatus fuerit; item an Filios reliquerit: Reperio enim in Chronica Portensi, quem ejus filium suspicor. Communicavit mecum Thomasius V. Clarissimus et vetus amicus, narrationem de poenitentia ejus ex carcere liberati verbis valde affectuosis. Rem oppido gratam mihi praestiteris, si hoc officio, aliis rependendo, mecupidum beaveris. Orationes Clarorumhominum vel ad Principes vel in funere de Virtutibus eorum habitae, Numero XXXI. Venetiis 1559. in 4 to editae apud me sunt. Prodierunt deinde Coloniae 1560. in 8 vo, octo orationibus auctiores. Francofurtensem Editionem vidi nullam, et num nova iterum accessione auctior denuo prodierit, docere ideo minime possum. Utramque illam, quam dixi, ex Barthii Bibliotheca possideo, ex qua et Epistolae Clarorum Virorum Venetiis publicatae, quas, nisi fallor, memini aliquando videre, Colonienses itidem auxerunt, ad me pervenere. Non negabitur suo usui quam posces, si recte et justo tempore recipio. Magnifico Freysteinio, cujus jucundissimo Collegio ob brevitatem temporis ad satietatem frui vix potui, vespera ingruente avulsus, salutis officiosissimae honorificentiam a me per occasionem decenter deferre haud gravaberis. B. Vale et perge favorem tuum! scrib. inter diversa avocamenta … Cygn. d. 19. Julii A. C. 1676.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
