Latin
2.36.3.1 to 2.36.3.2
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.36.3.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
+Textum enim Apoc. II, 17. Vincenti dabo calculum candidum etc. pro exequiis elegerat. Prolixum Programma et Epicedia commodiori occasione mittere meminero: forte etiam panegyricus a Paulo Winding splendide ipsi in purpuratorum consessu dictus typis vulgabitur: nisi tamen lectu molestum est, aliqua strictim exscribo. Natus est, Vir Illustris Anno seculi labentis 26, die Aprilis 26. in Ripensis Dioeceseos pago Borch, unde et, Danorum non infrequenti more, nomen retinuit. Obiit 13. Septemb. sepultus 30. Oct. Studiosus Illustrissmi Joachimi Gerstorff Ministri Regis primarii, Filiorum adhuc in Aula illustrium studia moderatus est, quos in Belgium, Angliam, Galliam, Italiam comitatus, sedulus literatorum et antiquitatis monumentorum observator ubique fuit. Redux Philologiae, Botanicae ac Chemiae Professor haec scripta hacque serie edidit: De ortu et progressu Chemiae: Conspectum praestantiorum Scriptorum Latin. Linguae. Cogitationes de variis L. L. aetatibus et Scripto Vossii de vitiis sermonis, quas Analecta deinde Philologica exceperunt et judicium de Lexicis Latinis Graecisque edita: Antiquam Romae faciem: Linguam Pharmacopoeorum: (quo libro insulsam, ut ait, loquentiam emendaturus, ipse interpretem nactus est in Dedicationis fronte rigidum, quod Friderico Regi absolutam Majestatem gratularetur a regni proceribus oblatam, a quo tempore aula exesse jubebatur, ejusdem antea Medicus, donec ab hodierno Rege Assessor designaretur in supremo Justitiae Tribunali et Collegio Consitoriali, ac paulo ante obitum Regius Cancellariae Consiliarius, quo tempore Regis Confessionarius ut et Episcopus Seelandiae in ordinem Consiliariorum Status, sed solo titulo adsciti sunt.) Conringio opposuerat scriptum titulo Hermecis AEgyptiorum et Chemicorum Sapientia. Porro in Chemicis nonnulla inseruit actis Medicis Hafniensibus. Docimastica ejus Metallica in linguam Germanicam et Danicam transiit. Memoriam Oligeri Vindii, de furore Poetico, de usu Studiorum Academicorum etiam in re militari, de forma serpentis, qui Evam decepit: de studio pure castigateque loquendi latine (quo ipse pollebat ad superstitionem) nec non de materiis varii argumenti Medicis in Orationibus egit, quas in Solennibus Academicis habitas, nec non Poemata, nondum prelo submiserat. Decanus annos 12. Cives Academicos 1726. Magistros 162. Bacc. Phil. 542 creavit et aliquot Medicinae Doctores. Facultates tamen omnes, utpote coelebs, larga manu iterum erogavit. Dimidium amicis, studiosis totidem legavit, quippe adhuc vivens domicilium magnis sumtibus extruxit, licetque Borrichianum sit, Mediceum inscribi maluit. Sedecim hujus Collegii incolis viginti sex mille et trecentos Joachimicos, unde singuli per quinquennium sustententur attribuit; aede sacra, Bibliotheca exquisitissima et laboratoriis Chemicis, qui Medici inter eos sunt, ab unde prospexit.