# Epistolae Selectiores 2.37

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXXVIII. CHRISTIANI FUNCCII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.37

Comparat sua scripta et labores cum Weisianis. Bonorum Gargara. ITA est, Vir Nobilissime et praecellentissime, Domine Fautor, Amice, Affinis ac Vicine suspiciende: quod iisdem cotidie districti teneamur occupationibus, indeque et eadem nos impediat caussa: quominus crebro scribamus. Hoc tamen discriminis subest: quod alter altero eo pluribus distineatur negotiis: quo operosior in scribendo, inque iis, quae scripta, in salivam publicam emittendis; quo et laboriosior in studiosa erudienda luventute. Laboriosissimus certe tenus hac in erudiendo, operosissimus in scribendo et edendo fuisti. Neque ego vero in Superlativo hoc, cum ob ingravescentem aetatem, tum ob curtam eruditionis meae supellectilem divinique ingenii defectum respondere Tibi potui, aut paria facere. Feci interim pro ingenii modulo, feci pro ratione talenti, mihi a Deo concrediti, quantum potui: etiamsi non licuerit facere, quantum debebam. Siluerunt igitur non absque caussa nostrae literae: nec tamen siluit, quod credo, mutuus amor. Viguit, viguit in ipso hoc prolixo silentio amicitia, literariis ipsa enutrita bellariis. Nutrivisti omnino hanc bellariis tuis: meis an ego quicquam nutrimenti attulerim, in ambiguis est. Novi quippe, imo dudum didici: quid distent aera lupinis. Vale, atque dum Veteri hoc anno egressurus es feliciter, felicius ingredere novum, perennaturus felicissime! Dabantur cursim GORLICII Lusatorum Anni ad finem decurrentis 1685. die 22. T. T. Christianus Funccius, Gymn. Gorl. R.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
