Latin
2.41.5 to 2.41.7
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.41.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Haec cum bibliopolas, providum, quando de pecunia agitur, hominum genus non lateant, quis credet persuaderi eis posse, ut tam ancipiti negotio se fortunasque suas committant: jam ubi isti se subducunt, quis alius aderit, qui sumtus suggerat, in Magnatum liberalitatem nihil hoc tam arido seculo spei collocare licet, Author vero ut has impensas ferat, quis suadebit? ego optarem ignorasse literas, quam id oneris ac periculi subirem, quin etiamsi vellem, non is est mearum rerum status, ut possem. Quod mihi aperuisti arcanum politicum, hoc mihi revera plus quam arcanum est, cui nihil unquam Commercii cum typographis fuit, nulla occasio cognoscendi literarum discrimina typosque conorum, unde quod tibi novam tabellarum curam reddidisset facillimam, mihi redderet difficillimam. Sunt mihi in promptu complures Centuriae Genealogiarum, quas e Scriptorum commentariis ac amicorum literis excerpsi, ac in Schemata meapte manu redegi: eae vero si ad typum mihi apparandae essent eo, quo narras, modo, nempe, denuo describendae, atque ita describendae, ut cujusvis tabulae lineas, singularum linearum literas ad calculum revocarem, quod in tanta generationum varietate, cum in una, unum, duo, tria etc. in altera, quatuor, quinque et plura nomina occurrant, immensi laboris ac taedii negotium est, nescio an non mallem cum Philoxeno ad lapicidinam duci. Itaque ubi vidi, consilium, quod primo intenderam de Rittershusiano opere recudendo, parum successurum, de Supplemento tamen per Schemata edendo cogitavi, ut posteriora prioribus aptius cohaererent ac responderent, verum hic quoque eae mihi difficultates se obtulere, quas quomodo superarem non inveni. Igitur rem alia via aggredi nolens volens coactus sum, et cum forte in manus meas venissent libelli gallici sub San Marthani nomine A. 1670. prima vice editi et biennio abhinc recusi, quibus titulus: L'etat des Cours des Rois del' Europe etc. atque in iis infinitos errores, plurimaque absoleta, praesertim ubi de Germania agit, quamquam in aliis etiam et in ipsa Gallia crebro cespitatum, deprehendissem, cepi indignabundus impetum, simile opusculum sermone latino conscribendi, ac perrexi, cum cernerem, omnia quae ad continuationem tabb. Rittershusianarum faciunt, quam commodissime ei inseri posse: hoc modo me duas parietes una fidelia dealbaturum duplicemque a candido lectore gratiam initurum speravi, dum Genealogicae Procerum Europaeorum notitiae Politicam non incongruo consortio jungo. Praecipue vero illis, qui Rittershusiano opere instructi jam dum sunt, optime me consulturum putavi, ut de jactura sumptuum in id factorum queri non possint (memini enim, quis mihi saepe fuerit sensus, cum simile quid accidit) si supplementum seorsim edam et libelo complectar parvo aere parabili, et e quo omnia, quaecunque addenda vel emendanda veniunt, in tabulas referri possint, quod quidem cuivis, nisi cerebrum in calcaneo gerat, tam facile factu erit, quam pyrum vulpes comest, uti ait ille.