Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XLVI.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.45
Unproofread scanNot analysed yet
De Richardi Cumberlandi Jure Naturae. De Oldenburgeri Thesauro Rerumpublicarum. Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor honoratissime! Richard. Cumberlandi opus de Jure Naturae et Gentium hactenus vidi et perlegi; qui liber parum prodest, nisi philosophiae Cartesianae et Macheseos apprime gnaris. Vix enim paragraphus est, ubi talia non immisceantur. Stylus praeterea, uti solent communiter Angli, paulo horridior est, et conceptuum cogitationumque sublimitati adeo attemperatus, ut raro periodus occurrat, quae non aliquoties legi velit. Prodiit eodem fere mense, quo Pufendorfii opus, cui sane in plerisque consentit. Oldenburgeri corpus Rerumpubl ex decreto Senatus Academici a Bibliopolis nostratibus vendi amplius non debet; Quod per literas effecisse videtur Conringius. Sed, quaeso, quanti emisti istud opus? Nam mihi licitanti supra tres thaleros nominabat Bibliopola. Interea optime Vale, Vir Doctissime, et prolixitati literarum mearum ignosce! Amplitud. Tuae Ienae raptissime 28. Iunii 1675. deditissimus Gottfr. Klinget.