# Epistolae Selectiores 2.46

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XLVII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.46

De Plagio Oldenburgeri. De Libro, cui Titulus, Dux Vitae et Statera morum. Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor honoratissime. ERat apud nos XI. Kal. Februar, tabellarius Zittaviensis, qui cum Leucopetram vestram se iturum diceret, literas a me accepit. Videbatur is homo Sperlingio etiam negligentior. Quare velim significes, an istam Tibi epistolam tradiderit. Scripseram equidem vulgaria duntaxat, et quae poterant cuivis patere. Sed gratius tamen mihi est, si epistolae nostrae in aliorum manus non veniant. Publicam querelam Dn. Conringii super editione Thesauri Rerumpubl. jam vidisti fortasse. Quaeso quid meruisse censes Oldenburgerum, quod ita palam in Virum tam Clarum injurius fuit? Sane Oldenburgerus culpam haut dubie a se amoliri nunc conatur. Ast morem istius Plagiarii eruditi dudum aliunde norunt. Inde veniam modo petere cordatius erat. Venit nuper in manus meas libellus. cui titulus: DUX VITAE et STATERA MORUM. Autore T. H. Anglo in Belgio, ut videtur, excusus. Sunt, qui literas T. H. Thom. Hobbesium interpretantur; quod quidem nemini persuadebitur, qui opera Hobbesii paulo penitius inspexit. Et crederem ego, Pontificium quendam sub istis literis latere, ac fortasse Jesuitam. Siquid certi hac in re habes quaeso rescribe. Vale Vir doctissime, et me ama! Amplitud. Tuae Ienae 6. Kal. Febr. 1676. Salvebis a Dn. Neseno etc. deditissimus Gottfried Klinger.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
