Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XLVIII.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.47
Unproofread scanNot analysed yet
De Scriptis nonnullis doctissimis, nec non quibusdam inutilibus tractatibus. Vir Amplissime atque Excellentissime. Fautor colendissime! Cum Nesenus noster ad Vos proficisceretur, nolui eum sine meis dimitter, praesertim quia alioquin iterata scriptione efficiendum erat, ut responsorias Tuas videre incipiam. Venit his diebus in manus meas Catalogus Francofurtensis, et promittit sane is libros nobis quantivis pretii. Quotusquisque enim hactenus in bibliopoliis reperire potuit aut Seldenum de Synedriis, aut Meursii Glossarium Graeco-Barbarum: cujus libri in evolvendis eclogis, ipsis que voluminibus …,totoque jure Orientali cognoscendo ingens usus est. Sic et Rachelii Jus Naturae et Gentium jam prodiit, cujus nitor fortasse paulo major erit, quam Velthemiani Commentarii. Velim interea scire, quis sit gravissimusille Scriptor Klebitius, de bucella intincta, quam comedit Judas proditor. Sane enim quin isto scripto de universa Ecclesia egregie meritus sit, dubium non videtur. Sicut et Gaffarelus de Horoscopis Patriarcharum scribens. Gratissimum mihi fuit ex eodem Catalogo cognoscere, quod brevi editurus sis Oratorem Tuum politicum; quem …quam maxime expetunt. Pauca sunt, quae heic geruntur: si quid tamen est, ex Neseno cognoscere poteris. Optime Vale, aestumatissime Fautor, et fave Amplitud. Tuae Ienae prid. Non. April. 1676. deditissime Gottfried Klingern.