# Epistolae Selectiores 2.49

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, L.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.49

De Itinere Sagittarii in Daniam. De Adventu Principis Bipontini. Judicium de Calovio. De declaratione Theologorum Jenensium contra Reinhardum. Vir Excellentissime, Fautor aestimatissime. QUanquam nihil nunc heic geratur literis dignum, et tua quoque negotia meas Te cogitare epistolas vix sinant, vel ideo tamen aliquid scribendum fuit, ne favorem tuum parvi a me fieri existimes. Praesertim cum et novellae, quas vocant, gratae sint, veteres licet et dudum auditae, modo ab amicis veniant. Et pro talibus has meas etiam haberi velim. Nam Dn. Sagittarium e Dania jam reversum esse, haud dubie nosti; cum ipse Leucopetram vestram transierit: Te insalutato? non opinor. Heri ad Sereniss. Principem nostrum divertit. Princeps Bipontinus Adolphus Johannes, quem e Suecia venientem Lubecae appulisse, in Relationibus hebdomadariis nuper legimus. Pergit, ut ajunt, Viennam. An Dresdae fuerit, nondum rescivimus. Prodiit his diebus prolixa declaratio Theologorum Jenensium, opposita impudicis criminationibus Reinhardi cujusdam, quas idem Wittebergae disseminare non erubuit, haud dubie instinctu N. N. Qui quo animo sit erga Theologos hujus Academiae patet, opinor, ex Carmine ipsius in obitum N. N. Neque enim Catalogo Sanctorum, qui jam in militante Ecclesia sunt, ullum e Jenensibus inseruit; quasi hi soli duntaxat minoris sint, quam N. antesignanus Josua Schwarz Londiensis, itidem in divorum numerum relatus. Etsi et Helmstadienses non paulo pejus ab eodem excipiantur. Usque adeo senectus ipsa per se morbus est. Ni forte aequumim posterum arbitrabimur, ut Schwarzius aliquis, qui virum eruditum aut affectibus occoecatus, aut ex inscitia, calumniis impetiit, sicque famoso libello materiam subministravit, tam ambitiosum rei bene gestae a Theologis testimonium accipiat. Declaratio illa Theologorum Jenensium lectu est dignissima, ostendens quippe, quanti ponderis vitilitigatores in Theologorum quoque ordine reperiantur. Care autem venditur, neque infra nummum imperialem. Quaeso quid agit Placcius Hamburgensis? Cujus eruderationem demonstrationum moralium videre magnopere haveo. Opinor Te aliquot folia ab eodem jam accepisse. Gratissimum erit, si illorum videndorum copiam mihi feceris. Optime Vale, charissenum caput, et me ama. Amplitud, Tuae. Jenae d. 13. Sept 1676. raptissime. ex animo deditis simus Sottf. Klinger.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
