# Epistolae Selectiores 2.50

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.50

De Relationibus Semestribus a Weisio elaborandis. De novis literariis divulgandis. Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor aestimatissime. VIdeo Terecepisse Continuationem Relationum, quae vernis et auctumnalibus nundinis prodeunt. Communicavit mihi olim amicus e Belgio Novellas Harlemenses, (has enim Batavi optimas esse existimant inter omnes, quae illic locorum excluduntur) queis in calce non modo subjici solet, v. g. ut in hunc vel illum locum deferat, si quis hanc aut aliam rem deperditam invenerit, promisso ut plurimum … Item: hic vel illic Bibliothecam autaliud quid venditum iri; sed et, quod homini literato scitu cumprimis necessarium est, qui libri in Officinis illarum regionum excudantur. Quid si et illis Relationibus historia scriptorum, quae singulis semestribus in Germania prodiissent, imposterum intexeretur, ad instar Ephemeridum Gallicarum? Sic enim opuscula ista eruditi non paulo avidius evolverent. Qua in re haud dubie operam Tibi suam commodarent libenter Conringius, Spenerus, Schurzfleischius, Thomasius, Franckensteinius, Daumius, Sagittarius, Placcius, et plures fortasse. In Mathesi utut Franckensteinius satisfacere Tibi possit, spero tamen et Weigelium nostrum Tibi, minimum me internuncio, affuturum. Leuberi scriptum videre percupio. Quare scribas velim Sagittario, ut, ubi ipse eo amplius opus non habebit; mihi tradat. Optime Vale, Vir Amplissime, et me ama! T. Jenae d. 20. Septembr. CIC ICC LXXVI. ex animo totus Gottf. Klinger.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
