Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LII.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.51
Unproofread scanNot analysed yet
De Epistola Pufendorfii ad amicos suos per Germaniam. De Beckmanno Adversario Pufendorfii. Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor aestimatissime. TAndem ergo finitae sunt nundiriae Lipsienses, e quibus quid novi attuleris expecto. Puto Tibi conspectam fuisse Epistolam Pufendorfii ad amicos suos per Germaniam, qua nihil elegantius me vidisse testor. Sane nequitia Beckmanni a nemine felicius castigari poterat. Beckmannus interea Bambergae ad pontificiorum partes transiit, religione Lutherana solenniter ejurata. Et nuper Viennam profectus fuerat, ut S. Caes. Majestati offerret librum Norimbergae impressem; in cujus praefatione easdem iilas in Pufendorfium calumnias recoquit. Credo tamen eo Viro Jesuitas non magnoperese se jactaturos. Verum N. quid tergiversatur? Mallem ego ingenua erroris confessione semel defungi, quam Beckmanno Geenioque toties sociari. Nunc ipse vident, quomodo famae et existimationi suae deinceps consulerequeat. Video in Catalogis Lipsiensibus, lihrum edidisse Albertum Lucae cujusdam Opaleni, cum praefatione, notis et animadversionibus. Nostrates Bibliopolae nondum redierunt. Quid boni ergo in eo opere est, et quid eodem intendit Alberti? Bene vale, Vir Amplissime, et me ama! T. Jenae d. 18. Octobr. 1676. Gottf. Klinger.