# Epistolae Selectiores 2.54

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.54

De Scripto il vaticano languente et aliis scriptis Satyricis. Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor honoratissime! QUO rarius hactenus ad Te scripsi, eo crebrius oculis ac menti meae obversatus es. Neque tamen velim putes, negligentiae meae id fuisse, aut quod literarum Tuarum me taedium ceperit. In causa fuerunt occupationes meae sane non jucundissimae, quae, dum meo me socco nunc vivere oportet, non unam mihi remoram injiciunt, ut ne amicis operam navare possim. Sed et pauca hactenus fuere, quae scribi merebantur; eoque religio mihi erat, vacuis literis Tibi obstrepere, aut tabellarios onerare. Etsi ne nunc quidem alia se offerant, quam quae ad libros his nundinis editos spectant. Venit in manus meas liber Italus: Il vaticano languente: quo non alius fortasse artes curiae Romanae sub hoc Pontifice salsius notat. Scriptum est sat magnae molis meris dialogis, Carminibus et epistolis Pasquini ad amicos suos constans. Video linguam Italicam Politico hodie non minus necessariam esse, quam Gallicam. Nam quae hoc libro continentur, omnia lectu dignissima sunt. Puto tamen fore, ut in linguam latinam transferatur, quemadmodum il Nepotismo Romano. Semper hactenus mecum cogitavi, unde Pontifici hic spiritus advenisset, ut leges sumptuarias ferret, ut mulierculas nudato superiori corpore incedere nollet, ut edicta promulgaret, ne quis conciones sacras negligeret; et quae alia in novellis habuimus. Jam Pasquinus tantam in eo avaritiam notat, ut Euclionem Plautinum superare videatur. Itaque reformatione sua id agit, ut laqueos struat illis, quos peccata et poenam, in quam inciderunt, auro redimere posse novit. Extat elegantissimus Dialogus, in quo. ideo comparatur bestiae insatiabbili, de qua est apud Malachiam; qui Dialogus in fine hoc distichon habet: Bellua quid tandem insatiabilis annotet, audi; Pontificem. Nunquam cernitur absque cibo. Cardinalem Cibo intelligit, qui Pontifici id genus consilia suggerere solet. Videtur id opus constituere appendicem ad tomos Pasquinorum, de quibus mihi olim aliquid dixisti. Quaeso, ni grave est, rescribe, quem revera titulum isti tomi Pasquinorum praeferant, quot eorum sint, quo anno prodierint, et ubi locorum excusi videantur. Habeo amicum, qui effecturum se sperat, ut illorum copia mihi fiat, modo isthaec prius a Te rescivissem. Vidi et alia id genus scripta Italica; v g. Conclave, fatto nella sede vacante etc. describitur in eo historia Electionis, et quae circa eandem memorabilia contigere. Proxime plura. Jam vale, et fave Amplitudini Tuae Ienae 25. May 1677. deditissimo Gottfried Klinger.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
