# Epistolae Selectiores 2.58

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LIX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.58

De Controversiis Pufendorfianis. Vir Amplissime, atque Excellentissime, Amice et Fautor honorande! BIbliotheca Bosiana nondum patuit, nimirum ob vindemiam, qua heic omnes silent et quiescunt. Cum Dn. Sagittario proximis diebus locutus sum, qui me Tibi multam salutem adscribere jussit. Caeterum quia ego Dn. Weigelii mensa utor, cujus membrum olim etiam Pufendorfius fuit, dici non potest, quam mihi in vidiam certi homines apud Velthemium et alios fecerint. Nimirum, quod jam nuper tibi scripsi, prodiit malis avibus libellus cujusdam Rolleti Velthemium hinc inde miserabiliter perstringens. Eo conspecto ille extrema tentat. Rolleti libellus heic severe prohibitus est. Et quoniam perceperat Velthemius, me quibusdam amicis Pufendorfii libellum de Officiis explicasse, effecit, ut Rector Academiae eo exercitio mihi interdiceret. Rogabat inter alia Rector, an mihi notitia cum Pufendorfio intercederet? Adeo heic exosus est Pufendorfius, ut vetent, ne quis cum eodem amicitiam contrahat. Caeterum cum Pufendorfio nihil mihi negotii est. Amo aestimoque eundem, quemadmodum Te, et alios viros eruditos, quorum in publicum merita extant. Neque quis Rolletus sit, scio, nisi quod Buchta mihi aliquem Eisertum nominavit, qui sub illo vocabulo lateat. Illud tamen fateor, me mirari; quod prohibeant responsionem ad calumnias Beckmanni; et Beckmanni libellus impune heic vendatur. Sane Velthemius, in prima sua disputatione contra Pufendorfium, hunc asinum et in Commentario ad Grotium p. 215. adulterii mystagogum vocat. Quare ergo irascitur jam Pufendorfio, si ab illo digna factis suis vocabula audiat. Concitavit autem maxime Theologos; etsi manifestum sit, quoties Pufendorfius in Sacerdotes invehitur, id non spectare ad omnes Theologos; sed ad Schwarzium, Geseniumque. Sed ista quidem pro amicitia nostra paulo liberius ad Te scribo. Optime vale, fautor aestimatissime, et a Dn. Weigelio falve! Amplitudini Tuae Ienae d. 21. Octobr. 1677. deditissimus Gottfried Klinger.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
