Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXIV.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.63
Unproofread scanNot analysed yet
Excusat diuturnum literarum silentium. Amplissime atque Excellentissime Vir, Fautor et Amice honoratissime. LUbens accuso ipse meam in scribendo negligentiam, ac vereor, favore tuo me excidisse, ni scirem, quod amicitiam non metiaris crebritate literarum, fidem et officium semel expertus. Exopto conservari amorem in me tuum, meritis quidem a me nullis, perpetuo tamen cultum studio. Te rogo pro nostra amicitia, literarum harum perlatorem, nobilissimum multisque animi dotibus ornatum Dn. Knorrium, magni JCti et quondam Consiliarii Brunsv. Luneb. filium, qui tui visendi cupiditate et alloquendi hactenus flagravit, humanitate tua complectaris. Dissert. de poena ecclesiastica benevole accipias. Vale. T. Excellent. Jenae d. 24. Dec. 1677. Addictiss. Petr. Muller D.