# Epistolae Selectiores 2.67

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXVIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.67

De Tenzelii controversiis cum Schelstrateno Bibliothecario Vaticancae Bibliothecae. Celeberrime Vir, Patrone ac Praeceptor bonoratissime. TAndem rumpo moras, quas tergiversatio; aut nescio quae negligentia mea hactenus nexuit. Sed malo rarius scribendo peccare, quam nunquam non interpellando: maxime cum eo Te loco positum esse intelligam, nullum ut tempus excipere possis, quod juventutis commodo surreptum non videatur. Ego vero molliter in otio delitesco, ac raro quicquam commentor, quod ad humaniores i. e. illas literas spectat, quibus Tu, Cl. Vir, et excellis maxime, et eruditum orbem Tibi summopere devinxisti. In Parnasso nihil novi, quod sciam, pepererunt Musae. M. Tenzelio Fac. Ph. Adjuncto cum Schelstrateno Vaticanae Bibliothecae Praefecto quaedam intercedit controversia circa disciplinam Arcani Vet. Christianorum. Nam disputatione publica impetierat quaedam capita operis Schelstrateniani de Sacro Antiocheno Concilio 1681. ed. ac duo potissimum contra illustrem Bibliothecarium asseruerat: Primum, non ipsa fidei Christianae dogmata, sed sacramentorum tantum Baptismi et S. Coenae ritus ac Ceremonias per disciplinam Arcani fuisse occultatas: deinde morem, hunc minime cum ipsis Ecclesiae Christianae primordiis, sed excunte demum secundo seculo coepisse. Schediasma Tenzelii nostri Romam perlatum est, quod nunc integro tractatu excepit Bibliothecarius ac transmisit Menckenio Actorum Editori; Unde brevi futurum est, ut Tenzelii responsio in lucem prodire possit. Caeterum veteri fortuna ac felicitate fruor, ac saepe quidem meadmovere cuidam provinciae conati sunt Patroni; Sed iidem saepe Patroni restiterunt, ut nesciam, magisne mea culpanda temeritas, quod detrectarim partes oblatas, quam commendanda pietas, quod Promotoribus meliora spondentibus fuerim obsecutus. Scholas nunc apertas potissimum historicas habeo, quibus labores Oratorios adjungo, Tua methodo innixos. N. noster multa conatur admodum efficere, sed conatur. Contra Waltherus, summus in omni literarum genere atque incomparabilis Vir cum maxima omnium admiratione partibus suis defungitur: Miro Tui desiderio tenetur ille Vir, salesque non minus et facetias, quam gravissimos labores Tuos laudat, aestimat, commendat. Quod reliquum est, Cl. Dn. M. Mirum perinde ac Dn. Doringium salvere plurimum et valere jubeo: affectui autem Tuo Celeberrime Vir VVitteb d. 28. Decembr. 1685. me submisse Commendo. M. J. G. Neumann. Eph. Adj. Suavissimam Conjugem ac maximae spei Filium Tuum perpetuo florere ac felices esse mecum exoptat Strahlbornius, contubernalis meus, qui invisere Zittaviam ante discessum suum in Patriam animo suo proposuit, Vale.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
