# Epistolae Selectiores 2.69

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.69

De creatione Magistrorum. De accessu Stryckii Wittebergam. Vir Amplissime atque Excellentissime, Patrone ac Fautor obsequiose colende etc. REdditus mihi est fasciculus conscribendis epistolis dicatus, pro quo non meo tantum sed reipublicae literariae nomine Tibi gratias ago, nec ullam fore aetatem existimo, quae pro tot meritis dignum statuere pretium possit. Ego profecto, si quid in his literis valeo, id Tibi me debere uni, ingenue fateor, nec dissimulant illi, apud quos aliquo me numero esse intelligo: saltem doleo, ita distrahi industriam meam, ut ne illam quidem eruditionis partem, cui nunc plane addictus sum, satis explere queam. Caeterum voto per omnia respondit solennitas Magisterialis, cum XXXVI. homines non imberbes illos aut rudes, sed in quibus doctrina solidior et barba boni ponderis ac Philosophicae densitatis abunde eluxit, ad hos titulos evexerim raraeque felicitatis dederim exemplum. Illustris Stryckius solenniter a nobis exceptus est, Vir, ut verbo dicam, incomparabilis, adeo gravitas cum scientia et facundia in illo certare videntur. Sic dimissus est a Brandenburg. Electore, ut 600. Thaleros quotannis in singularis Clementiae testimonium una cum charactere Consiliarii retineat; Quod a nostro Electore praeter constitutum didactrum ipsi confertur, praemium est 500. Thalerorum: adeo in hoc Viro praemiis et honoribus mactando Principes inter se contendunt. De Amoribus meis nihil quicquam statutum animo meo ac deliberatum habeo, nec eo assurgit virtus mea, ut tanti viri generum me fore confidere possim. Habent enim nimiae divitiae comitem ex vestigio superbiam, quae si in Viro reprehenditur, in foemina prorsus intolerabilis est. Interim affectum Viri erga me singularem depraedicare satis haud possum, qui augetur vel inde, quod Tua talis evaserim disciplina: Interim Deo commendo vias meas, ipse faciet. Vale decus et praesidium meum suavissimum, Tuoque favere perge Wittenb. d. 18. Nov. 1690. Neumanno etc. etc.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
