# Epistolae Selectiores 2.70

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXXI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.70

De Waltheri obitu. Judicium Samuelis Stryckii de Weisio. Vir Excellentissime etc. Patrone maximopere Observande etc. REdditae mihi sunt literae Tuae, quibus obitum incomparabilis Theologi praematurum luges, et Tuis etiam votis officiisque conquereris ereptum. Ego in funere illius dixi, nec omnis defuit dicenti applausus. Tibi vero, qui dicendi facultate erudita nunc orbem devincere cupis, hoc gratulor magis, quo majorem bonorum omnium approbationem polliceor. Ac optassem profecto, ut B. Walthero labor hic dicatus fuisset. Hic enim Vir unus poterat Oratoris nomen sustinere, quando non modo eleganter et verbis ad legem Romanam compositis, sed et prompte ac ita dicere poterat, ut nullo unquam verbo vel haerere vel titubare illum quisquam audiverit: adeo accurate incisum, circumductum numerum, … et quicquid antiqui Rhetores eximii habent, vel in pronunciando observabat; Magistrum in hac arte nactus Buchnerum, at quantum Virum, de quo Heinsius dicere solitus fuit: Panegyricum scribere neminem praeter Buchnerum ea aetate potuisse, cujusque orationes in vernaculam nostram convertit B Thomasius, et Juventuti ceu classicas praelegit, veluti ex Epistolis Buchnerianis id constat. Illud ex vero affirmaverim, non juventutem tantum nostram sed universam Academiam in omni eruditionis genere Praeceptorem suum deflere. Mihi sane gaudio est per octo admodum annos a tanti Viri latere consedisse; nec unquam memini, tantae me benevolentiae fecisse jacturam. Novi certe ipsum bene Tibi cupere, meque aliquando in Museo meo memini appellasse Weisianum, non sine honorifica Tui mentione. Dresdae nunc agit Academiae causas oraturus Illustris Stryckius. Caeterum en, quantum novi pariat hic orbis noster, dum Revelationes jactitat divinas. Periculosa profecto res est nunc agere Theologum, beneque semper mihi vivere visus, qui latet, suoque officio strenue fungitur. Tu vero, Excellentisme Vir, qui publico bono juventutis praeclare studes, perge nobis dare ingenii Tui foetus, quos reliquos habes, aget Tibi gratias posteritas. Vale ex voto. VVittenb. d. 20. Febr. 1692. Tui J. G. Neumanni.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
