Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXXII.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.71
Unproofread scanNot analysed yet
De Schurtzleischii favore apud Ducem Florentinum. Elogium Stryckii. Vir Excellentissime, Fautor Honoratissime. SChurzfleischius cum Comitibus apud Florentinos degit, illudque honoris a Duce Mediceo obtinuit, ut aurea ejus imagine trecentorum Thalerorum pretium excedente fuerit mactatus. Consiliarii Saxonici honore insigniri cupit, quod decus ipsi Stryckius noster nuper exoratum ivit, ae lege, ut ad scribendos libros alliceretur, qui hactenus docendo aetatem consumsit. Caeterum tranquilla hic omnia sunt et sedulitatis plena, idque maximam partem Stryckio debemus, quare elogii non ultima foret materia, si commendaretur ab Academiae splendore, cujus, vel invidia teste, autor est, tum et ab eloquentiae laude, qua paucis profecto cedit. In Waltheri locum D. Schomerus Rostochiensis Theologus et quidam nostratium commendati sunt: Sed utinam nobis restituatur Waltherus. Vale ex Voto et precibus Tui Wittenb. d. 13. Martii 1692. J. G. Neumanni.