# Epistolae Selectiores 2.72

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXXIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.72

De Criminationibus in Viros doctos. Excellemissime Vir, Patrone et Fautor Honoratisime. BInas abs Te accepi, sed, nescio quo casu, quas primum dedisti, postremum accepi, ut adeo tum demum, quid me volueris, potuerim intelligere. Doleo itaque Seculi labem, quae, ut omnibus delictis, ita petulantiae et calumniae laxat fibulam, et quod avet procacissimus quisque, id etiam audet. Feci autem amici officium, antequam admonerer, et in omnibus tabernis librariis chartas iniquissimas suppressi, quin et proavi mei nunc Consulis reg. autoritate, ne folium venderetur, sub gravi multa prohibendum curavi. Fassus proinde est Bibliopola quidam, missum sibi libellum Jena esse, idque juramenti religione affirmavit, sed missum absque literis et salutatione. Denique non dissimulabat a N. N. quanquam id augurari saltem videretur, chartas hasce advolasse. Judicabis ipse, Nobilissime Vir, non hujus Academiae viperinum hunc foetum esse, quippe quae curam Typographorum sedulam habet, et nuper etiam, cum tot passim chartae in causa Pietistica prodeant, quae nobis affinguntur, juramenti formula denuo obstricti sunt omnes, ne quid divulgetur, quod doctrinis nostris indignum sit. Est hoc fatum nostrum, ut, si quid lucem videat ineptiarum, id a nobis exortum putetur. Crede mihi, nihil magis nos detestari quam contendendi, rixandi et criminandi occasiones. Suo quisque officio non tralatitia opera defungitur, sed quam profitetur artem, ex solido tractat. Sed quorsum me abripit affectus? Quid faciendum sit, ex me rogas: ego vero praeter commune illud sed longe saluberrimum vindictae genus, quod commendem, non invenio. Cum larvis enim decertare quis ausit? Theologorum exempla intueberis, qui dum pro gloria Dei dimicarunt, quas non acerbitates, quos non impetus Satanae sustinuerunt? Nosti calumniatoris genium; Das allerbeste schändet es aufs höchste Syr. XI, 33. Electis seu selectis impont maculum, vulgata. Nosti et illud Senecae: Vituperaria malis et laudari. Regium igitur est, ut pro tot beneficiis orbi praestitis aliquando male audias. Mihi quoque quid acciderit in simili casu, non dissimulo. Vix ingressus Spartam Poeticam carmine maledicentissimo excipiebar, quod N. N. spe professionis frustratus confecerat. Nunc iterum ipso promotionis solennis die, cum doctor enunciarer bonorum omnium applausu, Lipsia afferebantur ad me literae una cum libello, quo famosior esse vix poterat: quin et aliis carmen mittebatur, ut divulgaretur. Utriusque Auctores non novi tantum: sed et invictis argumentis convincere potuissem, si animus litigandi fuisset. Mussitanda injuria fuit, et hactenus propemodum vici. Tui causa etiam multum pertuli; quasi ad nullum studii genus quam ad elumbem T. oratoriam me applicuerim. Sed ignosce, quod ejusmodi scelera recitando Te cruciem. Superasti enim dudum omnium invidiam et criminationem: ego quoque, DEO annuente dabo, operam, ne quis calumniatoribus meis sit habiturus fidem. Deum immortalem precibus ardentissimis in VOGO, ut Te servet, et injurias iniquissime illatas vindicet, atque assertores bonarum literarum protegat ac tueatur. Vale Excellentissime Vir atque salve a Tuo J. G. Neumanno, D.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
