# Epistolae Selectiores 2.74

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXXV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.74

De Stylo Gallico a Scholastica institutione recedente. Vir Excellentissime, Patrone maximopere observande etc. TArdius quam par est Tibi respondemus, quod Ill. Stryckii absentia fecit, qui controversiis quibusdam Principum Anhaltinorum districtus officio suo satisfacere citius non potuit. Obtuli autem librum Tuum, quem; serenissima fronte magnaque cum voluptate accepit, ac laborem hunc reliquo meritorum Tuorum numero collocavit. Mihi etiam insigniter arrisit opusculum, pro quo meo et humanioris doctrinae nomine Tibi gratias ago. Imprimis vero, quod genius Gallorum vernacula nostra ita concinne expressus est, qui sane in Aula Brandenburgica, imo et nostra reliquis omnibus praesertur. Habet enim et omissa connexio aliquid gratiae, eoque elegantior sermo est, quo magis recedit a Schola. Ipse quoque gallici idiomatis gnarus sum, adeo ut quandam etiam elegantiae laudem in illo mihi tribuam. Certe ad suavitates et formulas insinuatorias velut nata est lingua; nihilque elegantius vidi quam Bongarsii literas latinas, a Gallo quodam traductas, in quibus utrumque idioma dubia inter se palma contendere sic videtur, ut non constet, uter alterum in scribendo superarit: converti quasdam epistolas animi causa; sunt enim illustris argumenti; sed fateor, linguam nostram ad has veneres non assurgere. Sed alius cibus me exsatiat, raroque per otium has delicias degusto. Plura scriberem, nisi concio Feria I. Pentecostali habenda animum turbaret, Tibi interim Tuisque festa quaevis et laeta apprecor. Vale, Amplissime Vir, et ex voto precibusque Tui J. G. Neumanni

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
