Latin
2.75.1 to 2.75.5
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.75.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
De Eloquentia. De dijudicando Stylo Scriptorum. De fontibus argumentorum. De Weisianis. De Eleganti conversandi et colloquendi modo, quo usus fuit Weisius. Excellentissime Vir, Domine, Fautor et Patrone, aeterno honoris et observantiae cultu prosequende etc. PUdet vero, talem tantumque et tot mihi votis expetitum Hospitem non dignioribus aliquanto studiis me excepisse, nec, quod deinceps vehementer dolui, diutius retinuisse. Singulare tamen Dei beneficium interpretor, eum mihi salutatum fuisse, quem literatus quidem orbis ut Doctorem suum, ego vero ut Praeceptorem et Parentem semper veneratus sum, nec alio unquam honore observabo et colam. Plurima quoque mihi post abitum Tuum venere in mentem Excellentissime Vir, arcana juxta et communia, quae in Tuum solius, vix in alterius sinum effundere decreveram; at vel ideo novam quandam colloquendi occasionem mihi exoptem. Interim literis nos solabimur invicem, non accurate soliciteque scriptis, sed familiaribus plane et effusis potius, quam exaratis. De periodis, quae mones, facile admitto, longeque plus Tuo in his rebus judicio quam meo tributum velim. At characteres dicendi in unoquoque auctore dignoscere, perutile id mihi et necessarium omnino visum fuit. Nam qui apud Graecos Atticum sequebantur genus, vel Doricum; certis sane particulis et integris loquendi modis ab alterius dialecti cultoribus se distinguebant. Sic et Ciceronem, ingeniorum Principem, qui exprimendum sibi proposuerit, Hellenismos Nepotis, Curtii succinctos Euphemisinos, Taciti, Flori et Salustii sententias vel evitabit tantisper, vel in genium Ciceronianum convertet. Id vero tum demum perficiet recte, ubi particulas, connexionum et constructionum modos, omnes denique virtutes Auctoris singulares imbiberit. Neque tamen adolescentis captum id supergreditur, quippe quem, si vestra felicitate vel realibus et disciplinas redolentibus elegantiis imbuitis, longe facilius his suavitatibus capi et deliniri posse existimo. Caeterum longe nobis plura componenda erant, quae edisseri facilius et demonstrari exemplis, quam scribi possunt. Topicam doctrinam adhuc sedem argumentorum esse judico, sed Logicorum: Unde Cicero illam elegantissime: Disciplinam inveniedi, appellat. Ethica vero et pathetica argumenta, qualium usus in formulis et blandimentis politicis maxime conspicitur, ex disciplinis ipsis et pathologia imprimis, quin et ex conversatione hominum et rerum usu proficisci intelligo. Quod enim Tibi argumentum insinuans, perspicuitatis causa, vocatur, id Graecis Rhetoribus …est, uno saepe verbo vel auditoris animum concilians vel discentis personam commendans. Topicam vero disciplinam ego sic excolui, ut quemlibet locum in tres veluti cancellos distinxerim, et exemplis, nisi fallor, pulcerrimis sic illustrarim, ne de ulla rei difficultate conquerantur auditores, sed de fundamento amplificandi solidissimo sibi gratulentur. Deinde etiam de Emblematibus tecum disserendi animus erat, ornamentis, ut mihi videtur, in oratione latina nunquam usurpandis, in vernaculo sermone rarius, ne saepius iterata narratio majestatem orationis turbet: