# Epistolae Selectiores 2.75.6-8

Christian Weise, Epistolae Selectiores, 2.75.6 to 2.75.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.75.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.75.6

qui vero sacris concionibus talia miscet, is in re seria mihi tantum non ludere videtur. Verbo: Latina oratio hoc mihi dignior habetur, quo propius ad veterum indolem geniumque accedit. De Archi-Pietista quae censes, mirifice per omnia mihi placent, et stimulum addunt ad elaborandam aliquando Dissertationem de Reformatore Ecclesiae. Perinde quoque in Theologia judicium Tuum accuratum et solidum daprehendi, ut mirer, sub tanta laborum mole, tantam rerum etiam sublimium Te comparasse Tibi cognitionem. Res nostrae lento admodum procedunt gradu, ipsumque religionis momentum ad postremas fere curas rejicitur. Interim quantum fieri potest, urgemus et instamus, oportet enim falces expetere, saltem ne denegentur ligones. Sed redit in mentem jucundissima conversatio Tua, Excellentissime Vir, qua ita recreatum me fateor, ut, si qua mihi vovendi concedatur libertas, vel Tecum vivere perpetuo, vel propius saltem jungi exoptem. Quod dum mihi hactenus denegat divina providentia, audi, quaeso, quo pacto hoc mihi damnum cupiam resarciri. Taubenheimium accepimus, Consiliarium Saxoniae, studiosis quibusdam, promisso praemio, injunxisse, ut Lutheri dicta factaque singularia observarent, et tabulis suis consignata sibi redderent petenti. Quibus rebus factum, ut duo ingentia volumina conscripta fuerint; ex altero Commensalia prognata sunt; alterum longe praestantius, ut cimelium aliquod Familiae reservatum, sed ipsa temporum injuria obliteratum et suppressum est. Id. quod ex Pol. Lyseri literis Manuscript. didici, quem hac de re Matt. Dresserus prolixius informat. Eodem fere modo Galli hoc ipso anno protulerunt in lucem Perroniana, Sorberiana, Menagiana etc. quibus continentur Pensees Judicieuses, bons mots, rencontres agreables et observations curieuses Perronii, Sorberii, Menagii etc. nec diffiteor, plurimum recondicae doctrinae his libellis intextum esse. Quare simili exemplo WEISIANA ad posteritatem transmitti velim. Nam si verum mihi fateri liceat, vivum aliquod Chronicon seculi nostri es, quod abundantissimam rerum copiam et indicare nobis et expromere possit. Quae in Menagianis integris lecta mihi sunt, cujusmodi fuerant: La Transylvanie est pleine d' Arriens. Item: Groot en Flaman signifie Grand. Ce qui a fait dire a M. Vossius parlant de M. Grotius, qu'il etoit re et nomine magus: Quanquam ne talia quidem omittenda, ut, quae acumina sunt, eo magis emineant et pungant, raro ingenium, multo autem rarius acumen aliquod redolent, ut persuadeam mihi; vel unius hebdomadis colloquium Tecum habitum plus sapientiae relicturum, quam vel integer hujusmodi liber complectitur.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
