Latin
2.75.9 to 2.75.14
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.75.9-14
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque, cum aliter desiderio huic meo consulere nequeam; vel a Te ipso consilium expeto, qua ratione …consequi, adeoque in jucundissimam hujus boni possessionem pervenire debeam Crede mihi, non exiguam ejus rei partem jam tum ex veteri haereditate Tua mihi residuam esse, qua cum lucratus fuerim haud parum, minime mihi exprobrabis libidinem plura capessendi. Debet vero, qui virtutem Tuam observet, prudentiae, industriae et silentii sustinerelaudem. Quod si Amanuensis Tuus navandae huic operae sufficiat, mihique, Te non renitente, gratificari velit, pro singulis anni partibus, quibus sapientiam Tuam excepit, ducati referet praemium, et ubi Wittenbergam venerit, stipendium Electorale. Sin vero Suavissimus Elias Tuus hanc mihi gratiam fecerit, denuo ulnis gestabo illum, si vires meae permiserint, certe omnibus officiorum generibus demulcere conabor. Ignosce vero, et meo in Te amori tribue, Excellentissime Vir, quod talia petam adultus, et qui ex Ephebis egressus videri poterat. Virtus illa Tua est, quae assuetis Tibi, recteque intelligentibus per omnem aetatem sufficere possit. Vera autem et solida haec virtus Tua est, quia cum ingenua pietate semper conjuncta est. Actiones humanae vel defleri debent, vel rideri. Illud nostrum est; at hoc, qui sapienter et absque cachinno praestet, non nisi paucissimis datum est, hoc quidem aevo praeter Te unum, reperio neminem. Nihil amplius nunc addo, nisi quod divinae gratiae Te Tuosque commendem. Me denique non alio loco cense, quam quo olim apud Te fui. Vix enim condonare Tibi possum blandimentum, dum Patroni nomine me compellas. Eo quidem assurgere discipuli gloria potest, ut inserviat Praeceptori, nunquam, ut patrocinetur. Vale ex illius voto, qui pro WEISIO Praeceptore suo Vota precesque facere nunquam desinet. Ioh. Georg. Neumannus D.