# Epistolae Selectiores 2.76

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXXVII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.76

Dolet Weisium nimis laboribus esso obrutum. De Oratione seculari a Weisio habita. Vir Amplissime atque Excelletissime, Fautor aetatem mihi observande atque colende. ETsi doleo maximopere, Te ob adversam corporis valetudinem, denegare mihi literas propria, quod ajunt, manu ex aratas; gaudeo tamen eo usque Te valere, ut non modo sanissimis sensibus adhuc abundes, sed et alieno calamo literas ad me, affectu et nitose prorsus eodem, perscribas. Saepe mihi solicitudinem et metum injecit illa concatenata laborum series, qua distringeris, ne ante diem Tibi fatum accelerares. Raro enim diuturna sunt, quae prae reliquis excellunt ingenia; hebetiora contra perdurant, aetatemque serunt. Deum itaque precor, cum aliud a Sacerdote auxilium expectari nequeat, ut novis Te viribus instruat, manuumque ac pedum restituat usum, quo et imminentis seculi gloriam virtute Tua illustrare queas! placuitautem secularis illa Festivitas, quam cum literata juventute celebrasti, ipsoque de termino seculi opinio cum nostra coincidit. Annum enim secularem agimus, post hinc, si Deus annuat, seculum auspicaturi. Recte tamen peraguntur secularia gaudia, ut termini felicitas Deo referatur in acceptis. Mira vero … complecteris memorabilia seculi, nec ullum repetis momentum, quodjudicio vel Civili vel Ecclesiastico non designes, arguteque describas. Utinam et audire licuisset unius horae spatio, illud seculi totius compendium, cujus singularia vix anni intervalo perdisci possunt. Nec fatalia vobis deesse intelligo, dum ereptum civitati Girisium ex merito doletis. Etiam nostris JCtis ignotus ille haud fuit, quando, fundamentis in hac Academia jactis, gravitatis et judicii famam inter suos reliquit. Nos per Dei gratiam valemus, et pro servanda fide antiqua laboramus, utut veritas illa odium non mediocre nobis pepererit: Sed vero haec Dei gratia est, conscientiae ergo injurias perferre. 1. Pet. II. 19. Infelix sit oportet, quem invidia non comitetur. Praesens Decanatus quatuor mihi doctorandos attulit, quorum tres reliqui deinceps in medium prodibunt. Lege opellas meas si libet, et fave. Tum et cum suavissima Conjuge et bonis omnibus anna atque perenna. Witt. d. 10. Jan. CIC ICCC T. Omni studio et officio J. G. Neumanni D.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
