Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXXIX.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.78
Unproofread scanNot analysed yet
Judicium de Comoediis. De Controversiis Syncretisticis. Vir Excellentissime Amplissimeque, Domine ac Fautor summopere aestimande. GAudeo ex animo, Te et valere, et instar Atlantis alicujus oneri ferundo parem esse. Quod enim Dramata iterum, cum dogmatica tum Moralia publice peregisti, negotium, mihi crede, exantlasti, et officio Tuo dignissimum, et studiosae juventuti quam maxime fructuosum. Certe, quod in Theologia nostra non sine rationibus propugnamus, praeclaro Tu exemplo confirmas, et turbam fanaticam, quae talia nauseat, velut aliud agendo confutas. Si enim B. Hunnium nostrum, quem Theologum vere Ciceronianum ob dicendi elegantiam vocarunt, non puduit, comoedias scribere; ecquis Tibi vitio vertat, aut potius non vendicet eam doctrinae partem, quae vel eloquentiae vel certe Poeseos circulo, ex Veterum sententia continetur. Nos hydra Syncretistica, quae nova Pietismi progenies est, fatigat: jam minis, jam blandimentis ad consilia de unienda utraque religione invitamur. At servet Deus nobis Ecclesiam, in qua vel ex hostium judicio salutem consequi licet. Aut enim nostra, aut nulla, vera erit religio, quam saxeo corde, ut Saxones decet, retinemus et profitemur. Vale Celeberrime Vir, et cum Vener. Dn. Primario salve ac perpetim flore! Deus vos servet ex voto precibusque Tui Witteb. de 10. Nov. CIC ICCCIII. J. G. Neumanni, D.