# Epistolae Selectiores 2.8-2

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, IX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.8-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.8-2

Gratias agit pro transmissis Actis Eruditorum Lipsiensibus. De Multitudine Scriptorum Weisianorum. Clarissime Domine, Amice charissime. EX solitudine mihi redeunti ad homines (id enim apud nos receptum, quotannis abdere sese in otium coeleste ad octiduum, et vitae interioris negotia componere) Tuae suavissimae redduntur. Gratissimus fuit D. Menckenii Februarius Actorum Eruditorum, cujus Exemplar alterum, nomine Tuo, Koppilio in manum dedi (officiosissime et humanissime gratias agit) sed heus, Vir doctissime, an Tibi et Menckenio me ingratum fore putas? id tamen brevi intelligetis, me gratum, et (si id nimium videatur) memorem esse voluisse: primus enim apud Senecam (de Beneficiis) gradus est, beneficium non oblivisci, et confiteri accepisse. Excuduntur apud nos Curiosa quaedam Philosophica, Ethica etc. ubi ex Typo emerserint, habebitis primi. Ob eam caussam nihil nunc ad Menckenium scribo, ut ditior postea cum munere compaream; Tu interea (at Comice dicam) fac me apud illum DEUM, et quam ego famam doctrinae sustinere non possum, ingenii et doctrinae imbecillitate, Tu praeconio Tuo addito sustenta; et vide! etiam Te munere corrumpere vellem: mitto Orationem Stylo novo (qualem ego nihili facio, et in discipulis non probo) tum Anagrammata quaedam caeci Adolescentis, profecto felicia; aliud nunc quod mittere possim, ad manum non est Etsi Te nuper Convivae Tui ex numero parientium esse censuerint, ego Te tamen, ignosce, ex numero vomentium reputo: tot (annis singulis) Comoedias, tot Tragoedias, tot Applausus pangis, ut legitimum tempus ad concipiendum, gestandum et pariendum deessevideatur; vomis igitur et ex tempore; at vomitus iste Homericus est (qualem Homeri vomentis effigiem, et omnium reliquorum Poetarum vomitum illum excipientium, nescio quis Pictor vetustus exprefsit) aut quarundam Gallinarum, quae cum ova non pariunt, sericum vomunt. Menckenium suavissime, ut Tuus est mos, saluta et Vale! Tuus Doctissime et Clarissime D. Christiane utrum velis: Amicus aut Servus. Bohuslaus Balbinus e Soc. Jesu.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
