# Epistolae Selectiores 2.80.1-4

Christian Weise, Epistolae Selectiores, 2.80.1 to 2.80.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.80.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.80.1

De utilitate atque necessitate studii moralis. Vir Nobilissime et Amplissime, Domine et Amice honoratissime TUis 29. Junii datis hucusque respondere distuli, nundinarum oportunitate usurus. Id quod male te interpretaturum haud esse confido, quandoquidem nihil in eis erat, quod morae periculum minaretur. Nec enim illa inter nos amica disceptatio tanta est, quin maxima ex parte nos consentire adhuc etiam in eo, de quo controvertimus, sinat. Quandoquidem ipse fateris, non alio nomine, quam ut viderem, quam varie judicari de re eadem possit, objectiones novas has te formasse, adeoque conversationis nostrae potius ansam, quam assensum quaesivisse meum. Et sane hunc si voluisses, primum et superioris Epistolae meae et cap. 1. tract. 3. §. 47. Commentarii mei Verulamiani rationes destruxisse oportuerat. Nam alioqui novas semper objectiones in quanam, quaeso, materia formare non liceret in infinitum? Et quae via sine scrupulis? Attamen illi si calceo amici forte illabantur, inquies, annon eximere decuerit amicum comitantem? Ego vero conabor eximere, ac lubens. Quamvis existimem temet ipsum longe huic rei fore aptiorem, imprimis ubi prius exuto praejudiciorum calceo sit opus. Verum quoniam ita velle videris, quid impedit, quominus et hic Tibi morem geram? Itaque primum quod urges argumentum eatenus concedo utique, ut sine Philosophia salvari homines possint, nedum sine Morali: Accidere tamen queat forte, ut aliquo casu etiam aliquis non possit: oborto nempe dubio nonnisi per philosophiam solvendo. Sed si vel hoc darem, nondum sequitur, Philosophiam moralem esse inutilem. Nec enim, quidquid absolute necessarium non est, inutile fuerit. Solet enim ad bene esse conducere. Neque vero quidquam fortassis aliud ab omni, adeoque morali quoque Philosophia, nobis debemus polliceri. Num Galenicis recte careant Chymici, quaestio est mihi longe obscurior priori, utpote non tam perito Medicinae utriusque, ut inde possim declarationem petere nostri dubii.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
