# Epistolae Selectiores 2.80.5-7

Christian Weise, Epistolae Selectiores, 2.80.5 to 2.80.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.80.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.80.5

Alterum simile popularius adeoque intelligibilius mihi, si applicem, illud quod modo respondi una declarabit. Videlicet necessariam haud esse simpliciter Moralem Philosophiam beatitati aeternae consequendae, attamen fieri posse ut sit, vel certe ut commodior sit Philosopho cuncta rationibus probari, quae probari possunt, desideranti, ac dubiis alioqui multis animum implicitum retenturo, Philosophia moralis praemissa quam omista, non aliter ac ob rationes vel alia impedimenta necesse queat esse vel commodum sane potius Quedlinburgo quam Magdeburgo Lipsiam commare. Non ergo propter solos Ethnicos haec philosophia fuerit excolenda sed in sublidium Theologiae, quo possit adhiberi deinceps a Theologis, praestabit eam prius separatam a Philosophis excultam esse, in praxi forte nunquam sine. Theologia deinde adhibendam, vel, si adhibeatur, cerre nunquam ad beatitatem suffecturam. Sed si vel solum erga Ethnicos usum spectemus, nondum ille tam erit adspernandus, uti velle videris arguere. Nam I. quid ad nos extranei? non eo sensu dictum, aut, ni velimus exuere charitatem, dicendum erit. Neque si Batavi aut Hispani eos negligunt, quorum opes ambiunt, ideo negligenda nobis media, quibus ubi negligere illi desierint uti, vel ut negligere desinant imitari queant. Sed neque tam negligunt eos. Hispani uti putas, qui tot Colonias quotannis mittunt ad Barbaros, quorumque Sacerdotes, maximeque Jesuitae, non aliis utuntur fundamentis ad Barbaros convertendos, quam iis, quos in tractatu meo Philosophiae moralis ego perpolire ac ordinare laboravi, donec ad mysteria ex iis, quae ratio capit ac praesupponi vult, deducantur. Haec itaque fundamenta excoluisse non erit operam ludere, sed Deo servire in re magni momenti. 2. Imprimis quandoquidem praeparatae per haec rationi percipienda menti longe deinceps revelata facilius admittentur, ut Sect. 8 Cap. I. fructus Philosophiae Moralis prolixe probavi. Quinimo sine ratiocinatione aliqua praevia nulli mortalium forte sit unquam accepta vel accipienda v. Sect. 7. ibid. Quo ergo plures rationes poterunt communicari, eo melius illo casu agetur. Et hoc est, quo per philosophiam nostram imus quaesitum. Nam 3. argumentum tuum recedit ad formam primae tuae objectionis, probas nempa sine Theologia mancam esse Philosophiam moralem. Id vero largior ambabus. Sed ut inde sequitur Theologiae necessitas, ita non sequitur inutilitas Philosophiae ad praeparandum nos Theologiae, imo ad Theologiae partes cum Morali Philosophia coincidentes elaborandas, et ostendendum, quousque non revelationi modo, sed naturae quoque humanae repugnemus, adeoque non Christiani modo sed homines etiam esse desinamus. Caeteroqui haec iterum largior, ut ab initio, illum, qui Theologiam recepit jam, et quidem ope Philosophiae sic excultam, ut omnia illa, quae non sunt revelata sed nobis excogitanda relicta complectatur, illum separata Moralis scientiae tractatione, quae jam ipsius Theologiae sic permixta, recte cariturum.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
