# Epistolae Selectiores 2.80.8-9

Christian Weise, Epistolae Selectiores, 2.80.8 to 2.80.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.80.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.80.8

Sed an ita sit et Theologia moralis ulli Theologo hucusque sufficienter tradita, ut e Philosophicis nihil ulterius adjumenti possit expectare, judicent, quaeso, eos qui legerint omnes et praecipuos sane huc pertinentes, Quod vero tandem philosophiam Moralem homines reddere deteriores ac ad Libertinismum ducere subjungis, in eo vero vix, si vel joco ageres, excusare Te (ignosce libertati philosophicae amicaeque) sustineam. Aut enim errores hic nomine Moralis philosophiae nobis insignitos obtrudis, et pseudophilosophiam pro vera persequeris, atque vitium artificis arti adscribis: aut omnino facis injuriam divinae illi scientiae non minus ipsa revelatione conscientiam obstringenti, ac omnis juris Naturalis ac Gentium rationabilis, imo et politici principia unice subministranti. Qua, quaeso, sicut a me tractata est (sic enim tractatam solam agnosco pro vera et utilem imo saepe necesseriam esse naturae defendo) quid magis queat nos ad revelationis necessitatem agnoscendam, et veritatem dignoscendam, adeoque ad Libertinismum explodendum adjuvare? Unde ad imitationem Henrici Mori, quando inquit de Anima Lib. I. c. X. in f. Ignorantia causarum secundarum non tam vere dicitur fundamentum Religionis (ut vult Hobbesius) quam Atheisini etc. ego dixerim, notitia philosophiae Moralis non tam vere dicitur causa Libertinismi, quam adjumentum religionis suscipiendae. Ea enim detegit nobis necessitatem revelationis et signa, ceu toto de fructu Theologiae Moralis opere id demonstravi. Pro qua jure naturali nobis peccatoribus relicta sane malam Deo gratiam persolvemus, si eam negligere non modo, sed alios ab ejus cultura ceu perniciosa et ad Libertinismum ducente velimus dehortari, aut certe deterrere. Verum ultra, quam opua erat, forte apud Te non tantopere a me dissidentem ardor hujusce meditationis me provexit. Itaque claudo, de Sorbierio, enim ejusque Scepticismo adhuc … , licet illi mutata, ut audio, religio, cujus etiam caussas scripto mihi non lecto publicavit, suspicionem tuam confirmet.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
